Cap. II.Sect. I.meritas, ut refert Philo, uti suprà, ausi sunt historiam sacram calumniari, quod fabellas contineat prædictis similes, fabellas, inquam, appellare non sunt veriti, dictæ Turris adificationem, et linguarum divisionem putantes, utrumque fabulosum esse, et falsum; stultissima namque ipsis visa est cogitatio Turris struendæ, cujus culmen ad cœlum pertingeret, nec minùs impossibilis, quàm prædicta montium superimpositio; sed et linguarum varietatem semper extitisse, perperam existimantes, illud quoque in erroris sui argumentum assumunt, incredibile videri (si una tantàm fuisset hominum locutio) potuise illos sic derepente proprii idiomatis oblivisci, et illicò novis atque inauditis vocabulis internos explicare conceptus, et præterea non valebant capere, quomodo confusio illa linguarum in pœnam simul, et remedium peccati inducta fuerit; non in pœnam, quia naturale esse putabant, diversos homines diversis uti idiomatibus, non in remedium iniquitatum, cùm nihil ominùs etiam post divisas linguas, viderent infinita propemodùm scelera extitisse, et non unitatem linguæ, sed propensionem iniquorum hominum in malum, malorum causam esse, quandoquidem etiam linguâ mutilari, nutibus, aspectibus, aliisque corporis motibus, non minùs, quàm verbis improbitatem cordis proferre norunt. Et linguæ unitas potiùs ad plura bona utilis esse videtur, nimiram ad commercia exercenda, ad scientias edocendas, ad societates stabiliendas, amicitiasque conciliandas, et his similia.
VerùmResponsio ad objecta. ad hæc non operosum est respondere. Nam quis non videt, admodum differre, quæ narrantur à Moyse, ab his, quæ fabulatores confixere? Etenim montes superimponere montibus, et inde cum superis dimicare perspicuè patet, naturaliter ab hominibus fieri nullo modo posse; Turrim verò altissimam exstruere, facultatem non excedit humanam. Et quidem stultissimum est, fateor, per hujusmodi altitudines ad cœlum posse conscendi, quod gigantes intendisse feruntur.
Atque non eo consilio docet scriptura, ædificatam esse Turrim Babel, imposuit fortasse calumniatoribus, quod dicitur Gen. cap. xi. vers. 4. cujus culmen pertingat ad cœlum. Sed hoc hyperbolicè dictum, omnes sacri fatentur expositores. Quid igitur vastissimo illo ædificio prætendebant? Quid aliud, nisi humanam gloriam, et nomen æternum, ut ibidem tangitur illis verbis. Et celebremus nomen nostrum. Quamvis fortasse etiam aliqui rudiores verè Turrim ad cœlum erigi posse putarent, aut saltem posse in summitate illius Turris, à diluvio, si deinceps contingeret, seipsos præservare, præsertim cum scirent, diluvii aquas quindecim tantùm cubitis montium vertices excessisse. Solutios alterius objectionis.Quantum verò differat historia confusionis humanæ loquelæ, ab ea, quam in brutis contigisse fabulantur, vel ex hoc dignosci potest, quod loqui hominibus naturale est, brutis autem nequaquam; quare manifestum est, fabulosum esse, quod de brutorum locutione finxerunt; verissimum verò, quod de uno hominum idiomate, divinitus posteà variato, sacra testantur eloquia.
Porrò divisionem linguarum non semper extitisse adversus Philastrium ostendemus. Nunc illud tantùm asserimus, de fide certissimum esse verissimumque, ante structuram Turris Babel, unam duntaxat omnibus communem fuisse loquelam, non plures. Quis enim credat, populum unum qui ab uno homine etiam tum vivente descenderat, simulque verè hactenus habitaverat, diversa habuisse idiomata? Quod si dixeris; quomodo igitur po-