Sectio I.
DE FABRICA TURRIS.
Caput I.
De primævorum hominum post ingressum in terram Sennaar occupatione, et studiis.
בנסעם מקדם וימצאו בקעה בארץ שנש וישבו שם
Cum proficiscerentur ex Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Ubi voces (habitaverunt ibi) longam in ea terra moram factam innuunt; et Græca, κατῴχησαν ἐκεῖ, id est, et domibus exstructis habitaverunt ibi. Et ratio Chronologica sat superque docet; si enim subitò Turris fabricam aggressi fuissent, tunc anno 132 ab ortu Phaleg usque ad confusionem linguarum, non nisi viginti circiter anni (posito, quod tot annis in Turris ædificatione laboraverint) elapsi fuissent, quod uti maximum in sacra chronologia absurdum est, ita illud refutatione non eget; cùm jam uti suprà docuimus, omnium melioris notæ chronologorum, et interpretum consensu, linguarum confusio primò anno 275 post diluvium acciderit.
MeritòMora et occupatio hominum in terra Sennaar. itaque primò quæri potest: Quid 123 annorum spatio in terra Sennaar egerint ? quibus rebus, scientiis, artibusque occupati fuerint? Et quamvis sacra scriptura de iis sileat, ratio tamen dictare videtur, ingentem horum hominum multitudinem toto illo tempore, à Noë omnium Duce, et Rege, magno ordine gubernatam fuisse. Quod ita ostendo.
NoëmumReverentia et veneratio Noëmi quem ei exhibebant tanquam generis humani instauratori. cum filiis, cæterisque filiorum generationibus ex Oriente, ut in primo libro ostendimus, movisse, et directione suâ toti humano generi tunc simul congregato præsedisse, quem et omnes tanquam patrem unicum, ducem sapientissimum, et Imperatorem, tum longævitate vitæ, tum fortitudine animi, in superandis difficultatibus imperterritum summâ reverentiâ coluisse, et tantùm non adorasse, nulli dubium esse debet. Hic videns in infinitum penè filiorum suorum multitudinem, propagationisque fœcunditatem, nil aliud egit, quàm ut eos ad transmigrationem, et orbis terrarum inhabitationem faciendam summâ curâ et sollicitudine incitaret, ad præceptum Domini complendum, quod erat, de coloniis per universam terræ faciem deducendis, juxta illud: Crescite et multiplicamini et replete terram. Quæ Josephus fusiùs in suis de Antiquitatibus Judaicis describit.
UtPoliticam vivendi rationem suos edocuit Noë. verò majori cum fructu transmigrationis negotium perageretur, vero haud absimile est, sapientissimum virum interim politicam quandam vivendi rationem familiarum capitibus prescripsisse, modumque in exteris, quas adituri essent, regionibus, ad populos suos gubernandos, juxta omnem justitiæ normam regulas dictasse. Quoniam verò progenies hominum quotidie in magnum exurgebat incremen-