Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/46

Haec pagina emendata est
22
Athanasii Kircheri

Cap. IX.corporis fortitudinem in virile spiritus roburexcitat, quasi lateres in saxa, quibus muri Hierusalem ædificentur, commutat. Sic Gregorius.

Hanc sacri textus memorati periodum Philo sic interpretatur: Hic observa, inquit, quod non ait eos venisse in campum in quo manserunt, sed invenisse campum, scilicet cupide et curiose ab eis quæsitum, utpote adi isaniam eorum commodissimum. Ita profecto est. Insipiens non aliunde accipit, sed ipse sibi quærendo mala invenit, non contentus iis, per quæ misera natura ultrò incedit, sed cumulans ea malis artibus et execratis. Atque utinam paulùm ibi commoratus, migraret aliò, at ipse habitare ibi gaudet; dicit enim Scriptura, quod invento campo habitaverunt in eo, scilicet tanquam in patria, non tanquam inquilini regionis externæ: levius enim fuisset malum, si postquam in peccata inciderant, pro alienis ea peregrisque habuissent, non pro cognatis et domesticis. Peregrini enim potuissent discedere, sedibus antea semel electis, immorandum postea fuit, ex consortio hominum perversissimorum in omne vitiorum scelus dilapsi. Sapientes enim non hujus mundi inquilinos se esse noverunt, sed peregrinos, memores coœlum sibi civitatem esse ac patriam.

Porro, homines illi primævi non contenti bonis terræ, sed et ambitionis æstro inflati, ex insana Turris fabrica nominis immortalitatem se apud posteros consecuturos sperabant, ibi infamiam et stultarum mentium molimen posteris reliquerunt, divina vindicta in eos confusione linguarum animadvertente.

Sed audiamus S. Chrysostomum, ut alia, sic etiam hoc disertè tractantem. Nam cum exponeret illa verba: Et faciamus nobis nomen. Vide, inquit, radicem mali, ut perpetuam, inquiunt, memoriam consequamur, ut nostri temporis memores sint posteri, tale opus, dum adhuc congregati sumus, faciamus, ut nunquam oblivioni tradatur. Sunt multi etiam hodie, qui illos imitantur, et talibus operibus celebrali volunt. Alii splendidas domos ædificant, balnea, porticus, ambulationes: quorum si quem rogaveris, quare tantopere laboret, tantosque sumptus faciat, non aliud respondebit, quàm ut immortalem sui memoriam, celebritatemque nominis relinquat. At enim illus rebus non tam laudem, quam probrum et crimen sibi parant: nam illa opera spectantes, contumeliose eos nominant. Ædificium hoc, inquiunt, est illius avari, illius raptoris, illius viduarum et orphanorum spoliatoris. Igitur hoc non est memoriam assequi, sed perpetuis objici criminibus, et infamari etiam post mortem, et spectatorum linguas in sui accusationem et blasphemiam acuere. Quid quod hujusmodi opera, nomen et memoriam ejus, qui fecit aut possedit, non diu custodiunt. Etenim sic res habet: subinde ab hoc ad alium transeunt, et ab illo item in alium. Et hodie quidem domus dicit hujus, cras dicetur alterius. Itaque nos ipse vehementer decipimur, dum putamus nos dominium quasi perpetuum habere, cùm usu tantum fruamur, et sive velimus, sive nolimus, aliis, et nonnunquam iis, quos minimè amamus? aut etiam odimus, relinquere cogamur.

Si æternam igitur memoriam amas, ego tibi viam monstrabo, quæ te celebrem omni sæculo faciet, qui etiam tibi fiduciam in futuro sæculo dabit. Liberalitatem tuam, et pecuniarum largitionem in pauperes confer, relictis villis, balneis, aliisque ædificiis, rebus nempe mutis atque inanimatis. Larga eleemosyna immortalem viri memoriam reddit, sicut scriptum est. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi. Uno die dispersit divitias, sed justitiæ ejus, id est, liberalitatis et misericordiæ, æternùm mansura est memoria. Et rursus scriptum est. In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit. Rectè ab auditione mala non timebit. Nam sicut improbi malè audiunt apud homines, omniumque vituperatione et detestatione lacerantur, sic contra boni omnium prædicatione celebrantur. O hominem, inquiunt, misericor-
dem,