Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/43

Haec pagina emendata est
19
Turris Babel Lib. I.

C. VII.minum multitudinem alendam, vestiendamque necessariis, uti primò in Armenia, et in itinere versus terram Sennaar, constitutos exercitatosque fuisse; neque enim statim ad primum in terram Sennaar adventum, eos Turris fabricam inchoasse, vel ex ipso Sacræ Scripturæ textu comprobari potest; certum enim est, anno post diluvium centesimo, trigesimo secundo ad ortum Phaleg, primam gentium divisionem à Noë, ad primum in Sennaar adventum contigisse; cum verò Turris fabrica, et divisio linguarum primùm anno a diluvio ducentesimo septuagesimo quinto contigerit, erit annorum ab ortu Phaleg ad Turris fabricam 143, et tot annis in terra Sennaar vicinisque regionibus commoratos agrorum culturæ et exercitio incubuisse, luculenter patet; quæ omnia in sequentibus ex prodigiosis fabricis, quas hac secundâ Mundi ætate mortales moliti sunt, comprobabuntur.


caput viii.

Quo tempore Nembrod Turris Architectus natus sit, et quot annis vixerit.

C. VIII.QUamdiu vixerit Nembrod, Scriptura silet, ex computu verò præmissio sat patet, eum ad Abrahæ tempora pervenisse, unde Rabbini more solito fabulantur, illum unum fuisse ex illis quatuor Regibus, qui Sodomiticam Regionem expugnaverint, Amraphel dictum, et ex sacro Genesis textu probare se posse putant.

Cap. xiv. v. i.

ויהי בימי אמרפל מלך-שנער אריוך מלך אלסר כדרלעמר מלך עילם ותדעל מלך גוים: עשו מלחמה את ברע מלך סדם

id est, Factum est in illo tempore, ut Amraphel Rex Sennaar, Arioch Rex Ellasar, Chedorlohomor Rex Ælam, et Thidal Rex gentium inirent bellum contra Beraa Regem Sedom, etc. In hoc textu Amraphel dicitur Rex Sennaar; in Chaldaica verò paraphrasi legitur מלכא רבבל Rex Babel quod idem est; cum verò tempore Abrahæ in terra Sennaar, seu Babel alius Rex non fuerit, nisi Nembrod, inferunt Amraphel alium non fuisse quàm Nembrodum, nullo alio tunc temporis, regno præter Babylonicum, et Assyriorum existente, imò contra plerosque melioris notæ interpretes putant, eundem Nembrodum sive Amraphel ab Abrahamo in suscepta contra ipsos expeditione trecentorum vernaculorum manu, et Reges illos, et una Amraphel cæsos occubuisse, idque probant ex cap. iv. Gen. versu 17. Postquam autem reversus est Abram à cæde Chedorlahomor et Regum, qui cum eo erant in valle Save. Verùm qui hæc exactiùs ad Chronologiæ Lydium lapidem redegeri , inveniet, Nembrodum cum Amraphel confundi minimè posse, cum Nembrod et Ninum, illum quidem 122 annis, hunc verò 70 antè annis vita functos ex Chronologismo colligamus.

Quisnam igitur Amraphel Rex Sennaar et Babel fuerit, discutiendum restat. Ego sané, quantum ex ingenii mei imbecillitate assequi possum, dicerem, alium non fuisse, nisi Ninyæ Regis Assyriorum, (cujus regni anno 18. hæc gesta sunt) proregem quendam, sive gubernatorem Babylonis, aut terræ Sennaar, subditum Regi Ninyæ, quem deliciis deditum, amoribusque infatuatum, totius regni curam suis primoribus, et principibus reliquisse Diodorus refert; ad quod unà alludere videtur illud Isaiæ cap. x. vers. 8. Nunquid non principes mei simul Reges sunt, atque talem fuisse Amraphel, quod Hebræi ex-
plicant
C 2