Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/40

Haec pagina emendata est
16
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Noë distributionem universæ terræ tribus filiis suis, hoc, quo dixi anno, instituit; hæc verò sit illa, quæ post confusionem linguarum in executionem deducta fuit, quam proinde Josephus σύγχυσιν περί τὴν διάλεκτον, id est, confusionem linguarum vocat, eò quod confusio hæc causa fuerit divisionis gentium; prior quidem sine ulla confusione transacta fuit, non item posterior; illa quieta, hæc turbulentis motibus conferta; illa sub ortum Phaleg, hæc sub medio ejusdem tempore contigit; et constat ex authoritate sacræ scripturæ Genes. cap .x. v. 25. ubi Heber nomen filio indidit Phaleg, eò quod in diebus ejus divisa sit terra. Qui verò obstinatiùs confusionem linguarum cum priori dicta divisione terrarum confundunt, seipsos confundere videntur, cum confusio linguarum anno post diluvium 275. illa verò 132 anno post diluvium, differentia 143 annorum contigerit, et hisce verbis innuit Josephus. Porrò Heberus Jectan et Phalegum genuit, qui natus est dum habitationes distribuerentur. Innumeros hujus sententiæ authores hîc adducere possem, nisi vel ipsa ratio divisionis gentium ita se habere dictaret; unde Heber hoc nomen Phaleg filio suo non tam instinctu naturali, quam prophetico indidisse videtur. Certè in libro, qui סדר שלם Seder Olam, id est, ordo seculorum dicitur, Rab. Jose hoc pacto dicit: Heber fuit propheta magnus, quoniam afflatu Spiritus sancti filium suum Phaleg nominavit, à futurâ videlicet divisionem in fine vitæ ejus; cui consentit S. Hieron. in quæstionibus Hebraïcis, et Genebrardus in chronico: Vocabulo prophetico providentiæ dictus est Phaleg, ut innotesceret in hac divisione orbis terrarum plus fuisse divinæ providentiæ, quàm humani consilii, aut industriæ.

AnnoPhaleg ortus quando et quo anno. itaque Heberi 34 absoluto, et 35 inchoante, et diluvii 132. non anno 102. (uti ii, qui injustè Cainan omiserunt) natus est Phaleg; quo anno patriarcha Noëmus, cum nepotes suos jam in tantam excrevisse multitudinem videret, ut plurimis coloniis jam deducendis sufficerent, et ipse vicinam sibi ex hac vita migrationem crederet, divinam iis de divisione Orbis habitabilis mentem aperuit. Quæ pulchrè sanè prosequitur Epiphanius in Ancorato. Noverunt, inquit, omnes Noë, virum justum, qui cum relictus esset ipse post diluvium, et tres fili ejus, ut qui justus esset, et filios suos pios efficere conaretur, ut ne in ea mala inciderent, sicut ii, qui diluvio perierunt, non solùm per doctrinam illis pietatem proposuit, sed et per jusjurandum ab unoquoque eorum benevolentiam erga fratrem exegit, et dividit quidem, veluti hæres mundi à Deo constitutus, tribus filiis suis universum mundum sub sortem missum, et unamquamque partem juxta sortem singulis distribuit: et ipsi quidem Sem primogenito cecidit sors à Perside et Bactris usque ad Indiam, et regionem Rhinocurorum, quæ sita est inter Ægyptum et Palestinam è regione Maris Rubri; ipsi verò Cham obtigit terra à Rhinocura usque ad Gades, ad meridiem; tertio verò filio Japheth obvenerunt ea quæ spectant ad Aquilonem à Media que ad Gades, et Rhinocuros. Sed hæc omnia fusiùs prosecuti sumus in Arca Noë, lib. 3. de Divisione Gentium, ubi et Lector aliam divisionem reperiet.

Post hæc crescente singulis annis hominum multitudine, Noë nihil aliud agebat, quàm ut illis juxta Domini præceptum (crescite rt multiplicamini, et replete terram) transmigrationis tandem initium suaderet. Accidit tandem, ut sive sollicitatione Noë, sive regione orientali hominum incrementum non amplius ferente, commendatam à Deo transmigrationem auspicarentur, ex Oriente videlicet in Occidentem, id est, in terram, quæ postea Sennaar vocata fuit. Neque quispiam
existi-