Cap. V.multi campi plani in quibus tamen vitis facilè non nascitur, multi montium convalles, quorum quidem mediocriter aliqui, aliqui valdè felicis proventus. In hujusmodi itaque regionibus, quæ postea Media, Persia et Bactria dictæ fuerunt, cum suis Noëmum habitasse, vineas plantasse, totius agricultoriæ artis inititutiones filios suos docuisse, nulli dubium esse debet; nisi enim eos artibus humanæ vitæ sustentandæ necessariis imbuisset, utique tam copiosi hominum cœtus vitam trahere non potuissent; Artes quibus Noë suos instruebat.unde diapertitis inter se laboribus, quidam agros aratro ad seminandum subigebant, ad frumenti, leguminum, herbarumque proventus serebant alii; aliqui ligna casis construendis, ad se contra omnes aëris injurias defendendos, apta cædebant; carbones tum in culinæ, tum alios usus faciebant; alii molitores agebant, pistores alii; non deerant venatores animalium, ad pelles vestibus consuendis aptas elaborandas; unde multi ferrariæ arti, ad omnis generis instrumenta adeò necessaria unicè applicabantur; non deerant figuli in vasis cretaceis efficiendis, et in fornace coquendis, calce et cæmento conficiendo continuò occupati; Quibus artibus potissimum occuparentur primævi homines utriusque sexus.iterum in arte textoria tum viri, tum fœminæ, ad vestes lineas comparandas, et ad corpus decenter tegendum insudabant; quoniam verò funium, chordarumque ad jumentorum hominumque subsidium usus, quàm maximè necessarius erat, verisimile est, illos huic restiariæ arti summo studio incubuisse, et vel ipsa ratio docet; fœminæ verò relictis dictis artibus robustioribus, quædam ex ipsis primò gubernandis animalibus, mulgendis vaccis, capris, similibusque, butyro, caseisque conficiendis occupabantur; alias gallinarum pullorumque educandorum, ovorumque colligendorum curam habebant; non deerant, quæ in sartoria arte, videlicet vestibus consuendis, lino in fila ducendo, maxima verò pars lotrinæ et culinæ ministeriis occupabatur; pleræque unà cum dictis artibus ægrorum forsan curæ, filiorumque educationi operam suam impendebant; et ut omnia sine confusione agerentur, hisce veluti populorum Duces, Sem, Cham et Japheth, sub rege omnium Noë, præerant, qui et singuli juxta tribuum distributionem suos habebant præfectos, rerumque administratores, quibus cura annonæ, ne iis laboribus impeditis victus abundantia deesset, committebatur; et occurrentibus difficultatibus, non dubito, quin ad eas expediendas, veluti ad supremum humani generis, in hisce regionibus tunc congregati caput, regem et imperatorem, Noëmum recurrerint; hic verò convocatis primoribus filiorum nepotumque, quid nunc, et hîc agendum, quid evitandum, veluti publico concilio quodam decreverit.
Atque hæc sunt, quæ de primævorum post diluvium filiorum hominum vita et actionibus dicenda duximus; et quamvis de hisce nil in sacris literis contineatur; interpretes verò non nisi jeiunè illa tetigerint, rectæ tamen dictamen rationis præscribere videtur, hoc ita fieri debuisse, nisi quis velit, omnia casu transàcta fuisse, quod à Noëmi regis supremi, et divinitus illustrati sapientiâ alienum esse quis non videt? uti enim Deus Opt. Max. eum in renascentis mundi instauratorem elegerat, ita quoque ipsum etiam ad suos innumerabilis multitudinis populos instruendos, regendosque singularibus et incomparabilibus animi talentis, ad mundi pondus pro dignitate sustinendum instruxerit.