Cap. V.quare ut propositum mihi dubium pari pacto solvatur,
RespondeoUtrum variæ fuerint in illa lingua dialecti.; cum quotidiana nos experientia doceat, nullum idioma ab omnibus alicujus nationis populis tanta perfectione pronunciari, ut non saltem à purioris linguæ usu, quæ in Principum aulis viget, nonnihil deflectat; et luculenter patet in idiomate Italico, Germanico, Gallico, Hispanico, Arabico similibusque. Creditur in Italia, lingua omnium purissima Tusca, quæ tamen Mediolani, Genuæ, Bononiæ, Venetiis, apud Samnites, Apulos, Calabros oppidò à primæva puritate differt, et tamen una eademque lingua est, nimirum in Italia usitata, quam omnes loquuntur, atque sese mutuò intelligunt indigenæ; quod item de caateris cujusvis nationis idiomatis intelligi velim, ita ut vix in mundo lingua reperiatur, quæ non suas patiatur corruptelas, sive id fiat ex vicinarum regionum, populorumque consortio, sive ex ingenio particularium provinciarum, et natura loci, sive ex novarum vocum inventione; quod adeò verum est, ut non dicam in provinciis separatis, sed ne in magnis quidem urbibus differentes loquendi modi desint, ut experientia nos docuit hîc Romæ.
Quæritur itaqueQuænam primæva post diluvium lingua fuerit., quomodo sacer textus, Terra itaque erat labii unius, eorundemque sermonum, intelligendus sit? Respondeo, fuisse quidem linguam omnibus communem, sed pronunciandi modos, quos nos dialectos vocamus, differentes; uti enim in tres tribus juxta generationes trium filiorum Noë dividebantur, ita quoque purioris tantum linguæ usum apud principes tribuum, Sem, Cham, Japheth et filios, nepotesque eorum remansisse, popularem verò et linguam plebejam ex varia hominum mixtione, prout in omnibus aliis linguis accidere novimus, à purioris linguæ usu nonnihil declinavisse quidem, non tamen tantum, ut non mutuò sese intellexerint, existimamus. Et hoc pacto sacer textus facilè explicari poterit, uti ex paulò antè dictis patet; quænam verò illa propriè lingua fuerit, in tertio libro, Deo dante, exposituri sumus.
His verò propositis, jam ad alteram sacri textus partem exponendam nos accingamus.
De Vita mortalium primævorum in submontanâ montis Ararat regione, multis annis peracta.
MAgna hîc controversia inter interpretes exoritur de transmigrationis itinere, primò ex monte in planum, deinde in terram Sennaar facto; siquidem, dum multi capere non possunt, quomodo populi ex Oriente movisse dicantur, cum tamen Armenia non orientalis, sed borealis respectu terræ Sennaar existat; verùim cum in hoc non exiguam Geographiæ imperitiam apud scriptores reperiam, ut sacer textus illibatus conservetur, paulò fusiùs hanc controversiam decidendam censuimus.
Dicimus itaque, nullam in hoc primævi sæculi statu, nominis locorum rationem habendam esse, sed solummodò primi montis illius Ararat, quem Noë cum tribus filiis post diluvium inhabitavit, et propagatione hominum in immensum excrescente, in valles tandem montium, ad planiores campos incolendos descendit.
DuplexDuplex Armenia. itaque Armenia à Geographis describitur; minor una, altera major. Major illa, quæ Asiæ minori ex occidente contermina est; ex borea Georgiæ, sive Colchidis regioni, quæ et Iberia, et Mecrelia dicitur; Mesopotamiam verò à meridie respicit. Major verò ex boreali plaga Mare Caspium, ab occidente Armeniam minorem, ab ortu Persidem, à meridie magnam reliquæ