Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/28

Haec pagina emendata est
8
Athanasii Kircheri

Cap. III.distis, pari fervore, omni superstitione proscripta, statutis temporibus peragite; pacem et concordiam inter vos, veluti veram et unicam felicitatis tesseram in vobis conservate, colite, amate: quæ si feceritis, benignissimus Deus vos ipsos, atque omnes operationes vestras, vitæ beatæ longitudine fœcundabit, ad fœcunditatem agrorum pluviam dabit temporibus suis, horrea vestra replebuntur frumenti frugumque copiâ, olei vinique abundantiâ penuaria vesra exuberabunt, omniumque possesione bonorum beabimini: si verò, quod absit, meis præceptis non obedieritis, sed perversæ mentis impetu scelerumque enormitate in Deum consurrexeritis, eum de vobis mille calamitatum generibus ob pertinaciam mentis, profusamque peccandi licentiam, sé vindicaturum pro certo teneatis, quemadmodum enim divina natura bonitatis et misericordiæ suæ finem non habet, ita nec et justitia ejus; hæc seriò expendatis hæc alto pectori inscribatis; et si quandoque hæc vobis acciderint, ea me vobis prædixisse memineritis. Vivite felices, verborum meorum memores; quod ut fiat benedictio Dei descendat super vos, et quæ per vos fieri posse cogitavi, perficiat.


caput iv.

De Multiplicatione humani generis, à diluvio usque ad Turris ædificationem.


Cap. IVCOnstat ex Genesis cap. ix. per tres filios suos, Sem, Cham et Japheth, genus humanum propagatum fuisse supra terram. Textus sequitur: Isti sunt filii Noë, et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram: et cap. x. Hæ sunt familiæ filiorum Noë juxta populos, et nationes suas, ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. Intendit Moses in hoc capite demonstrare, quod sicuti in primordiali mundi statu, ex uno Adamo, omne genus humanum usque ad diluvium, mille sexcentorum, et quinquaginta sex annorum tempore, propagatum fuit, ita post diluvium, quasi novo rursus mundi principio ex tribus Noë filiis omnem terram, habitatoribus cultoribusque fuisse completam. Tametsi verò numerosam quidem progeniem, multiplicemque posteritatem trium filiorum Noë, primamque originem diversitatis gentium, regionum, regnorumque luculenter describat; nemo tamen censeat, majorem hisce non fuisse progeniem, quàm sacer textus scribat; cùm Moses hoc loco, non nisi capita, duces, et principes populorum enarret, reliquis data opera relictis, ne in enarratione singulorum minimè utili, utpote in infinitum hujusmodi generationibus sese extendentibus, tempus perderet. Verùm cùm hæc omnia quàm fusissimè in Arca Noë prosecuti fuerimus, eò Lectorem remittimus.

HistoriciQuanta moltitudi hominum intra 275 annos post diluvium nasci potuerit. non sine ratione mirantur, quomodo tam cito, vel intra 275 annorum spatium usque ad Turrim Babel, tam immensa hominum multiplicatio, quam et profani scriptores Herodotus, et Diodorus, aliique complures tradunt, per solos tres homines, filios Noë contingere potuerit. Is mirari definet, ubi excusserit humanæ generationis historias. Quis nescit, vel solum Nembrodum Turris fabricatorem, exceptis fœminis, et parvulis, è sua solùm progenie, in campum duxisse 200000 hominum armatorum; uti de Belo, id est Nimbrod, Diodorus narrat. Quis non obstupescat, Ninum Nembrodi filium, uti refert Eustachius Thessalonicensis in Commentario in Dionysium Alexandrinum de Situ Urbis, ad civitatem Niniven condendam, centum
qua-