Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/273

Haec pagina emendata est
219
Turris Babel Lib. III.

Cap. V.Sect. III.guam aut saltem mediatè ab ea derivatam conatur demonstrare; miratus sum equidem virum cæteroquin eruditissimum, in re adeò ludicra, tot bonos dies horasque consumpsisse. Quis enim nescit, in omnibus pene linguis nonnullas voces Hebræis quoad sonum similes reperiri, quarum tamen genuinam significationem ut exprimat dici vix potest, quam violenter quam coactè, ut quoad sensum Hebreæ respondeant, detorquere conetur. Et certe mihi persuadeo virum judicio pollentem difficultates occurrentes non potuisse non prævidisse. Ut proinde ne ejus existimationi nonnullo præjudicio esse videar, cum non tam veritate convictum, id sensisse, quam ingenii luxuriantis æstu abreptum ad sagacitatem subtilitatemque ingenii ostentandam similia effutiisse arbitrer.
  Sed hisce jam satis expositis, restat ut hoc modo alium universalis linguæ modum describam, qui ad Cæsaris postulationem noviter detectus fuit: et dicitur Polygraphia universalis, qua quisque tametsi non nisi vernacula lingua instructus, eam omnibus tamen populis et nationibus, per literas reciproco commercio, mentem suam aperire posse demonstratur, quod et jam dudum ad multorum sollicitationem non nisi paucis tantum exemplaribus impressis publici juris fecimus. Est verè universalis methodus qua quis suam alteri intentionem quæcumque lingua communicare possit; fateor sane illud ab omnibus antequam in lucem ederetur velut incredibile et quasi παράδοξον habitum fuisse. Sed edito jam opere, postquam in praxin id redegerunt multi ex magnatibus, tum enimvero illud non dicam ἀδύνατον, sed vel maximè facile compererunt. Quo cum primis relexandi animi causa Ferdinandus III. Cæsar et Leopoldus Guilielmus Archidux usi fuerunt; uti in fronte Polygraphiæ, ex litera ad lectorem datâ contestata rei veritas demonstratur. Quin et Alexander VII. glor. mem. summus Pontifex comperta veritate adeo ipsi arrisit artificium; ut inventori annuæ pensionis minerval assignare non sit dedignatus.


CONCLUSIO


HOrrendos tandem cataclysmi fluctus eluctati invisam stupendamque mundi catastrophen, ob enormia filiorum hominum vindice Deo illatam cum tremore conspeximus, qua finita ex monte Ararat in submontanos campos, itinere directo, tandem in terram Sennaar appulimus. Turrim, ejusque portentosam fabricam dimensi uti intercurrente linguarum confusione imperfectam incompletamque reliquimus; ita quoque ex confuso sermonum commercio, novorum semper novorumque idiomatum argumentum exortum; mirè ad id prosequendum, animum meum sollicitavit. Verum cum id primi hujus tomi limites longè excedere videretur, opere pretium me facturum existimavi, si in auxiliarem adminiculationem, Atlantem adsciscerem, ut is Geocosmo universi orbis terrarum linguis conspicuo humeris suppositis virium mearum imbecillitatem, ea qua fieri posset industria sublevaret. Quod tandem aspirante divini Numinis gratia accidit, eo modo, quo lector in secuturis, suo tempore, duobus Tomis in 72 linguarum, juxta 72 tribus trium filiorum Noë disparatissima genera divisis peractum videbit. Vale lector et si in hisce quidpiam admiratione dignum occurrerit, id unicè D. O. M. qui solus infantium linguas facit esse disertas, adscribas velim.

Laus Deo Virginique Matri.
IN-
E e 2