Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/272

Haec pagina emendata est
218
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. III.
  Verum antequam opus Atlantis polyglossi arduum ordiamur, hoc loco celebrem illam de universali lingua quæstionem examinabimus; et deinde nostram de universali lingua intentionem in curiosi lectoris gratiam apponemus.


Caput vii.

Utrum radices linguarum reperiri queant ad universalem quandam linguam constituendam.


C. VII.COmplures varia quadam persuasione delusi primævarum linguarum radices constitui et assignari posse, ex quibus universalis lingua confici possit, etiamnum credidere. Cum itaque à multis ea de re consultus fuerim, potissimum à Ferdinando III. Imperatore Mecœnate munificentissimo, qui uti in aliis ita et de hoc clientis sui judicium more solito experiri non fuit dedignatus: (nam quid de hoc proposito universalis linguæ argumento sentirem, sibi exponi præcepit:) uti que Cæsareo perculsus imperio, ut laudabili Cæsaris curiositati quovis modo satisfacerem, à primis principiis propositum mihi dubium, singulari studio et diligentia adhihita, enodandum censui. Sed vix dum cœperam, cum ecce, ut verum fatear, idem mihi accidisse videtur, quod typothetæ, qui plura librorum folia, compositione peracta, jam typis prælo destinata in promptu habet. Verum nescio quo casu dissolutis ligaminibus typi sparsim per terram dissipati, nullum prorsus veri sensus vestigium relinquunt, neque ad pristinam formam prototypi jam perditi reduci queunt. Pari prorsus modo accidit in infinita illa prope linguarum et idiomatum multitudine et varietate, quæ ab origine mundi hucusque ob inaccessam antiquitatis vetustatem, ob tot imperiorum mutationes, tot populorum diversorum commixtionem, inter tot denique rerum humanarum vicissitudines et corruptelas expositæ fuerunt, ut proinde minimè fieri posse existimem, aut fundamentum omnibus linguis commune reperiri posse, credam. Quot enim in lingua Chaldaïca, Syriaca, Arabica et Æthiopica verba occurrunt, quæ nullam prorsus ad primariam linguam quam nos Hebræam esse determinavimus, (exceptis iis quæ ab ea demanarunt) similitudinem obtinent? totoque ut ajunt cœlo differunt? Quis rogo vel unicum verbum in lingua Hebræa cæterisque reperiet? quod ad linguam Græcam, ne dicam Latinam aliquam affinitatem habeat? si verò nonnullæ voces occurrerint, quæ tametsi quoad sonum quandam similitudinem polliceantur, ille significatione tamen prorsus contrarium exhibeant. Hac itaque diligentia præmissa, et combinatoriæ artis amussi applicata, dico temerarium, ne dicam stolidum eorum esse tentamentum, qui in hoc negotio adeo arduo et viribus humanis superiori aliquid se præstare posse præsumptuosius credunt. Desinant itaque hujusmodi imperiti rerum indagatores piscari in aëre ranas, quæ sine alis volare censent. Sisyphi saxum volvant, atque inutili labore revolvant, omnemque humanam in hisce explorandis industriam vanam irritamque se comperturos certo sibi persuadeant. Horum numero jungi possunt omnes ii qui linguam Germanicam, aut quamvis aliam ex Hebraïcis verbis vocibusque constitutam demonstrare se posse existimant. Quos inter meritò primum locum obtinet Goropius Becanus, qui Belgicam linguam libro integro primævam illam veramque Hebræorum lin-

guam