Cap. V.Sect. III.Meridie, interfluo mari Daniam, et Gothiam. Suecia.Suecia nobilissimum regnum, et rerum gestarum gloriâ celeberrimum, à Septentrione Lappiam; ex Ortu Sinum Bodnicum; ex Meridie Mare Balthicum; ex Occasu Gothiam. Atque omnes hæ vastissimæ regiones idiomate utuntur ex Danico, Suecico, Anglico adeò corrupto, ut vix à Germanis intelligi possint.
Cæterùm ex aliquibus hisce regionibus pleræque perpetuo damnatæ gelu, nec frumentum, neque fructus ferunt, neque pecoribus alendis aptæ, solo aquæ potu, et piscibus sole exsiccatis, vivunt; exceptis iis partibus, in quibus aliunde panis, vinum, cerevisia, et carnes infumatæ advehuntur. Pecuniam non habent, sed sola commutatione pellium, pisciumque, mercimonia sua exercent.
Rangiferi jumenta, cervorum forma.Habent in Lappia certum cervorum genus, quos Rangiferos vocant, quibus loco equorum, asinorum, boumque utuntur, et uti velocissimo cursu pollent, ita quoque trahis alligati longissima itinera brevissimo tempore conficiunt. In nonnullis quoque locis non desunt ursi prægrandes, et albo pilo præditi; item vulpes, et lynces; cætera animalia domestica ob frigoris atrocitatem, ibidem subsistere non possunt; de quibus lege Itineraria variorum; Olaum Magnum, in multis tamen suspectæ fidei. Scripsit de hisce, dum hæc scribo, librum de Septentrionalium partium natura et proprietate, Franciscus Nerius Italus, Ravennas, Sacerdos religione et zelo animarum conspicuus, amicus inter paucos singularis, qui Sueciam, Daniam, Norvegiam, Lappiam, Finmarchiam usque ad ultimum habitati Septentrionis terminum, Nordcap dictum, ipsemet quàm curiosissimè lustravit, et quæ observavit, publica luci tradidit. Verùm de hisce fusiùs in sequentibus.
Caput vi.
De lingua Illyrica, Dalmatica, Slavonica, ejusque filiabus.
Cap. VI.
Illyris, hodiè Slavonia, vel Dalmatia, antiquitus Thracia, à Thyras nepote Japheth dicta; Etymon Thraciæ.qui primus hujus regionis possessor fuit; quamvis nonnulli Elisan fratrem ipsius primum hujus regionis colonum, ex vicina Græcia huc motum fuisse existiment. Nos ex Rabbinorum sententia, Thraciam, à Thyras, quasi diceres Thyraciam, etymon suum sumpsisse, verisimiliùs credimus. Qualisnam lingua illa à Thyras in Thraciam traducta fuerit, difficile est conjicere. Hoc constat, hanc posteris temporibus post Christum ex Græco, Latino-Italico, imò et Germanico idiomate, tandem in propriam, et naturalem linguam, ab omnibus differentem degenerasse. Habet tamen complures dialectos, diversis nationibus proprias; et quamvis hodiè, quæ olim Thracia, vel Zervia dicebatur, in innumeras regiones divisa sit, unâ tamen hac linguâ utuntur omnes regiones sub Thracia, sive Illyria comprehensæ; Illyricæ linguæ dialecti.cujusmodi sunt Zervi, Dalmatæ, Bosni, Croatæ, Rasci, Valdavi, Walachi, Podoli, Daci, et coloniæ Boëmorum, Moravorum, Polonorum, et Moscovitarum; de quibus Bibliander. Vide de hisce quàm copiosissimè tractantes, Gesnerum, Sigismundum ab Herberstein, Matthiam Michou Polonum, et Boëmum scriptorem Sigismundum Gelenium.
Ex hisce patet, linguam Illyricam, sive Sclavonicam, Boëmicam, Polonicam, Lithvanicam, Moscoviticam, et quæ in aula Constantinopolitana maximè in usu est, unam et eandem esse linguam,