Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/266

Haec pagina emendata est
212
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. III.bore veluti exculta Latina lingua ad perfectionis apicem pertigit. Prima linguæ Latinæ corruptio.Verùm uti vicissitudo temporum incerta est, et instabilis, ita quoque tum ex monarchiæ, à Constantino in Orientem Byzantium translatæ ingenti mutatione, tum ex inundatione barbarorum, Gothorum, Herulorum, Vandalorum, Hunnorum, Longobardorum in totam quasi Europam diffusa, dum Galliam, Hispaniam violenter irruunt, ex linguarum barbararum cum Latina, quæ principem locum in Italia, Gallia, Hispania priùs tenebat, commixtione, à sua prima puritate deflectens, Italicam, Gallicam, et Hispanicam peperit, Latinâ linguâ solummodò inter viros doctos remanente. Quomodo verò hæ linguæ inter se differant, in sequentibus patebit. Verùm cum multitudo doctorum, qui de lingua Latina scripserunt, vix sub numerum cadat, ad eos lectorem remittimus; nostrum erat, originem ejus, propagationem et corruptionem hîc pro nobis proposito argumento paucis demonstrare.


Caput iv.

De linguæ Germanicæ origine, propagatione, et corruptione.


NUlli dubium esse debet, Germanos ab Ascanez filio Japheth, qui in divisione gentium in septentrionales partes se receperat, denominatos fuisse, et unanimi Hebræorum opinione stabilitur, qui in hunc usque diem, Aschenaz Germania. Aschenazim Germani.Germaniam אשכנז, et indigenas אשכנזים Aschenazim, vocant, uti pluribus testatur in sua Thisbe Rab. Elias, ubi se Askenazi vocat, id est, ortu Germanum; quoniam verò Tuiscon pronepos Noë unà cum Askenez, divisis dominiorum juribus hancce terrarum portionem vastissimam primò inhabitabant, hinc ab ejus nomine Germania, Tuisconia, seu Theutonia, et Germani Teutones, in hunc usque diem appellati fuerunt; à robore verò et Martio spiritu, quo vigebant, Germani, id est, 𝔊𝔞𝔯𝔪𝔞𝔫𝔫.Garmanni, quasi diceres, totos viros, vel 𝔄𝔩𝔩𝔢𝔪𝔞𝔫𝔫.Allemanni, id est, omnes viri, etymon vocis sortiti sunt, de quibus vide Bibliandrum, Trithemium, Aventinum, Germanos scriptores.


Lingua Germanica Imperialis.


  Germanicæ linguæ cultus.Hodie ad tantam perfectionem Imperatorum cultu exaltata fuit, ut sive ubertatem, et copiam, sive elegantiam, et in rebus genuinè exprimendis aptitudinem spectes nulli alteri linguæ cedere videatur, idque innumeri auctores, Theologi, Historici, Physici, Chymici, Medici, Mathematici, Poëtæ, Oratores qui omnis generis artes, et scientias, linguâ Germanicâ excultas publicæ luci dederunt, apprimè testantur. Ad dialectos ejus, quod attinet, illæ in Germania adeò differentes sunt, totque inveniuntur, quot differentes provinciæ, et regna in ea inveniuntur, quod et Italiæ, Galliæ, et Hispaniæ usu venit.
  Mistura linguæ Germanicæ cum aliis.Filiæ autem, quas peperit, sunt Belgica, Anglica, Scotica, Danica, Suecica. Belgica et Hollandica communicat cum proximis Coloniensibus, et Westphalis. Anglica originem suam sumpsit à Saxonibus, qui expulsis Valliis insulam occuparunt, Saxonicâ in Wallicam veterem substitutâ: unde et in hunc diem Anglo-Saxones dicuntur: vide de hisce Bedam. Totus denique Septentrio linguæ Germanicæ usum recipit, qui tamen successu temporis ita deflexit, ut vix tamen, nisi frequenti usu et consuetudine se mutuò intelligant. Sed de hisce suo loco.
  Lingua Hollandica filia Germanicæ adeò hodiè dilatata fuit, ut vel in ulti-

mis