Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/258

Haec pagina emendata est
204
Athanasii Kircheri

C. VIII.Sect. II.adaptatâ, ut ne ullum quidem Græcorum declinationis nominum, aut verborum conjugationis vestigium retinuerit; quemadmodùm infra ex institutionibus ejus in Atlante polyglosso patebit.



Caput ix.

De lingua Armenica.


Cap. IXQUemadmodum ab Asiæ linguis primævis initium duximus Polyglottias nostræ; ita hîc reliquas in Oriente linguas ordine prosequamur, quæ tametsi toto, ut ajunt, cœlo, ab Hebraïcæ linguæ hucusque declarata loquelâ, et characteribus differant, uti sunt Armenica, Georgiana, Tartarica, Turcica, quia tamen et hæ magna progenie ex corruptione unius cum altera fœcundæ sunt, illas ordine describemus.
  Armeniæ descriptio.Armenia, magna Asiæ majoris portio, dividitur in Majorem, et Minorem, quæ prima tunc sub unius regni Persarum imperio subdebatur, posteris tamen temporibus à Rege Persarum dempta, Mahumetani, et Turcici juris facta fuit; contingit hæc Asiæ minoris, quam Anatoliam vocant, terminos ab Occasu, ab Ortu Armeniam majorem; à Septentrione Mecreliam, sive Georgiam, Iberiam, olim Colchidem; a Meridie Mesopotamiæ partem; Major ab Occasu Asiam minorem; ab Ortu Persidem; à Septentrione Mare Caspium, et montem Ararat, quem in Arca Noë uberrimè descripsimus; à Meridie regiones, et deserta usque ad Sinum Persicum conterminata. Armenia etymon suum obtinuit ab Aram filio Sem, primo ejus possessore, quasi diceres, Arameniam; quicquid alii dicant tum historici, tum geographi de etymo hujus nominis, infinitis litibus inter se dissidentes, quos consule. Hæc hodie magno Persarum Regi paret; regnum quasi totum Christiana religione colitur, Patriarcha Armeniorum.per Patriarcham proprium, qui in Naschevan urbe, ad radices montis Ararat, residet; qui quamvis pluries ecclesiæ Romanæ fuerit unitus, semper tamen ad schisma reversus, sui juris et arbitrii in ecclesia Armenorum gubernanda esse maluit, quàm Romanæ ecclesiæ catholicæ, et orthodoxæ legibus humili mentis obsequio se subjicere. Linguam habent prorsus et loquelâ et characteribus à cæteris Orientalibus diversam; et quamvis non exiguam huic operam olim impenderim, ne ullum tamen ejus vestigium in Hebræa, Chaldaïca, Syriacaque fundatum, me reperire potuisse fateor, uti in institutionibus ejus secuturis patebit.
  Georgiana lingua.Lingua Georgiana propriè utuntur Christianæ legis cultores ii, qui Mecreliam seu Iberiam, quam Georgiam, olim Colchidem vocant; estque regio inter mare Euxinum, et Caspium interjecta, nec non Caucaseis montibus subjecta; Georgiam nonnulli appellatam fuisse autumant à S. Georgio, glorioso Christi martyre, istius regionis apostolo; linguam habent ex Tartarica, et Armenica compositam, characteribus tamen ab Armenicis oppidò differentem, de qua suo loco in sequentibus, ubi institutiones ejus producemus.
  Lingua TartaricaTartarica lingua, universam Tartariam magnam occupat, quamvis innumeris idiotismis diversa, pro varia videlicet vicinorum Regum in eam irruptione, eisdemque subjugatione facta, quâ lingua quoque primæva variè corrupta in diversissimas linguas, in Indias usque propagatas abiit. Reges enim Indostan, sive Mogor, ex Tartaria transmigratores semper eam unicè ceu

nati-