Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/257

Haec pagina emendata est
203
Turris Babel Lib. III.

C. VIII.Sect. II.

Caput viii.

De lingua Ægyptiaca, seu Copta, quam et veterem Pharaonicam appellamus.


ÆGyptus regio Africæ omnium antiquissima est, et in sacris literis non solùm, sed et apud profanos scriptores nullo non tempore, celeberrima fuit, cujus situs, et constitutio uti omnibus nota est, ita quoque ulteriorem ejus descriptionem hîc omittendam censui, præsertim cùm eam in Oedipo quàm uberrimè descripserimus. Hodie in Ægypto dominatur lingua pura Arabica, exceptâ Coptâ, quâ monachi, quos Coptitas vocant, in sacris utuntur; et ab hac, utpote omnium, ut dixi regionum antiquissima, et à filiis, Cham, Chus, et Misraim, à quo Ægyptus nomen accepit primùm culta fuit. Nam sacræ literæ quando nominis Ægypti faciunt mentionemMisraim primus Rex Ægypti, quæ et à nomine ejus in sacris literis Misraim dicta., illam semper nomine מצרים ארץ terram Misraim nominant, quam Arabes, Chaldæi, Syri sequuntur, post divisionem gentium primùm introductum nomen; Pharaonicam appellamus, eo quod primi Reges Ægypti, Pharaon primæ dignitatis nomine appellari voluerint; est autem Pharaon idem quod moderator rerum, uti hoc tempore omnes Imperatores Romanorum Cæsares, à primo ejus imperii Romani fundatore Julio Cæsare denominantur Cæsares, et Reges Persidis ab Ismaële, primo institutore, Sophi. Et tametsi in Prodromo Copto, et in Tomo integro, quod Onomasticum Copto - Arabico - Latinum, sive Ægyptiacam, seu Pharaonicam linguam restitutam inscripsimus, de hujus linguæ origine, antiquitate, et corruptione quàm fusissimè egerimus, nonnulla tamen ibidem omissa hîc apponenda censuimus.
  Lingua Ægyptiaca nullam ad alias affinitatem habet.Certum est, ex nominibus Ægyptiacis hanc linguam fuisse unam ex primogeneis linguis, à filiis Cham, Chus, et Misraim post divisionem gentium in Ægyptum translatam, et propagatam; et quamvis illa nullam prorsus similitadinem ad Hebræam, Chaldaïcam, Syriacam, Arabicam, et Æthiopicam, linguæ Hebrææ filias habeat, mutuata tamen videtur denominationem literarum alphabeti sui à linguæ Hebrææ, aliarumque linguarum confinium alphabeto, quemadmodum ex alphabeto infrà suo loco ponendo patet, literis ab illis, et characteribus toto cœlo differentibus; cum verò dictum alphabetum Copticum 32 literas habeat, omnes reliquæ, præter 22 Hebræis proprias, successu temporis adjunctæ videntur, vel vocalium loco, vel Ægyptiacæ pronunciationis ritè formandæ causâ. Duratio linguæ Ægyptiacæ sive Coptæ.Duravit autem lingua Pharaonica, seu Ægyptiaca, vel Copta, usque ad Cambysis tempora, qui Ægypto subjugatâ, devastatâ, sacerdotibus, et hieromanthis occisisCambyses regni Ægyptorum eversor., nec non obeliscis, cunctisque sacris hieroglyphicorum monumentis prostratis et diffractis, totam Ægyptiorum religionem in nihilum quasi reduxit, usque ad tempora Alexandri Macedonis, qui regno potitus Ægyptiorum, expulsis Persarum superstitibus, totum suæ fecit potestatis, libertate perampla iis, siqui adhuc reperirentur, hieromystis sacerdotibus, veteris religionis suæ instituta exercendi, relictâ. Hoc pacto, veluti post messem collectis pauculis tritici spicis, lingua Copta instaurata quidem fuit, ita tamen, ut perpetuo Græcorum commercio, magna ex parte corrupta, loco Ægyptiorum, quorum inopiâ laborabant nominum, ex Græcâ suppleverint, ita tamen Ægyptacæ Grammaticæ

adapta-
C c 2