Cap. VI.Sect. II.prout ingeniorum similitudo, et affectiones mortaliuna secum ferre solent, qui Hebræâ, et Chaldaïca linguâ instructi, postea potiti rerum in Æthiopia linguam suam ibidem coloniâ institutâ propagarint; nam uti in Oedipo ostendimus, habebant Chamæi populi, id est, Ægyptii linguam Ægyptiacam, quam et Pharaonicam dicebant, ab omnibus cæteris linguis oppidò differentem, cum enim Joseph Chaldaicâ linguâ instructus in Ægyptum, à fratribus suis venditus duceretur, dicit sacra scriptura, linguam, quam non intellexit audivit; quamvis postea successu temporum alii et alii Hebrææ et Chaldaïcæ linguæ periti illuc concesserint, linguamque propagarint. De linguis verò extra Æthiopiam, Abassina, barbaris et peregrinis postea loquemur. Atque hæc sunt quæ de Æthiopia statu et lingua dicenda putavimus. Qui historicas Æthiopiæ relationes fusiùs desidederabit, is adeat suprà citatum venerabilem Patriarcham Alphonsum Nunnez, P. Alvarez, P. Godignum, Marinum Romanum, Tenethum, et innumeros alios, qui de Æthiopicis rebus scripserunt.
Caput vii.
De lingua Persica, seu Ælamitica.
C. VIIPErsia à voce פֶרֶשׁ, id est, equus, à bonitate equorum, quos producit, sic dicta, olim Ælam, à primo ejus possessore Ælam filio Sem, et nepote Noë, nomen obtinuit; unde et Persæ tum à sacris, tum profanis scriptoribus Ælamitarum nomine claruerunt. Persia itaque quondam, sub primævis post divisionem gentium colonis, qui totam penè Asiam dispertitis regnorum juribus occuparunt, uti in præcedentibus docuimus, subdita fuit. Persiæ descriptio.Hodierno verò tempore plurima in se regna continet, magno Sophi Imperatori Persarum subjecta; quorum prior est ipsa Persia, et pertingit à Mari Caspio ad Persicum usque Sinum, cujus Metropolis est Siras, olim Persopolis, vel uti alii volunt, Cyropolis, à sede Cyri Regis, Assyriorum domitoris sic vocitata, et magnificæ ruderum reliquiæ id satis testantur, uti et Itineraria per Persiam transacta referunt; sequitur hanc Tauris, quæ olim Ecbatena dicebatur, regni Mediæ caput, veterum monumentis celeberrima; tertia Persiæ urbs caput Regni Parthiæ est Espahanum, sedes modò Regis Persarum, seque extendit ad regni Mogoris usque imperium, continetque regnum Candahar, Indiæ confine ex parte orientali, ex Occidente Armeniam majorem; præterea Iberiam, olim Colchidem, quam hodiè Georgiam vocant, regionem tenet. Sequitur hoc regnum Ghilon Mari Caspio adjacens, serico confertissimum; postea Korasan, in bina regna, Margianam, et Ariam divisa. Sunt præterea alia regna huic magno Sophi subjecta, uti Lorestan, Turchistan, insula Ormus, nobilissimo emporio; nec non preciosarum mercium ubertate conferta; posteris à Cyro, Dario, et Alexandri Magni temporibus, postea ingentes vicissitudines perpessa, vicinorum dominatorum potentiâ, et viribus devicta, præsertim Turcarum violentiâ monarchicum statum perdidit, Ismaël Sophi instaurator Imperii Persici.usque ad Ismaëlem Sophi filium Xeque Aidar, qui vir strenuus, et magnanimus, ortus ex Ardovilla civitate regni Ghilon, videns totam provinciam Turcarum tyrannide oppressam, nullum non lapidem movit, ut eam in pristinam libertatem, abjecto Turcarum jugo, restitueret; qui uti vir erat zelotes patriæ, et vulpino callidus astu, ita quod fieri posee cogitaverat, confecit; absolutus istius regni domi-