Cap. V.Sect. II.
Caput v.
De Lingua Arabica.
NOn minor Geographorum de Arabiæ situ, controversia est, ut proinde pigeat me, inutili labore, hoc loco recitare insuperabilem nominum, quibus eam appellare solent, confusionem; nos communi sententiæ insistentes, triplicem facimus Arabiam; Desertam, Petræam, et Felicem: prima Palestinæ confinis est; secunda monti Sinaï adjacet: tertia, littus maris Erythræi, quod Hebræi, ים סוף Jam suph ab arundinum, quibus squalet, copiâ, dicunt. Turcæ id بحن لارمون bachar corsun, mare clausum vocant, eò quod ad fretum Aden, quasi occlusum videatur. In sacris litteris Amalecitica dicitur, à primis Amalecitarum habitatoribus; plerique sacrarum literarum interpretes eam quoque Ismaëliticam appellant, eò quod ejus primus possessor fuerit Ismaël, filius Abrahæ ex serva ejus Agar genitus; unde et lingua Arabica in hunc usque diem, apud Orientales scriptores lingua Ismaëlitica, et Hagarena dicitur. Sed hisce paucis præmissis, jam ad linguam ejus enodandam procedamus.
Arabica lingua, uti est filia spuria Hebrææ, ita quoque semper lingua Chaldaïcæ coæva fuit, quemadmodum scitè docet D. Hieronymus in præfatione ad lib. Job. Job in Arabia natus.Habitasse, inquit, Job in Hus in finibus Idumææ, et Arabiæ fertur, eratque ei antè nomen Johab; et accepit uxorem Arabissam, quæ genuit ei filium, quem vocavit Ennon; erat autem ipse filius quidem Zaro, de Esau filiis, filius; de matre verò Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt Reges, qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Hæc autem translatio nullum de veteribus sequitur interpretem, sed ex ipso Hebraïco, Arabicoque sermone, et interdum Syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque refert. Ita D. Hieron. Adeò tamen post execrandi Mahumedis, impostoris nequissimi datam legem in Alcorano præscriptam, culta fuit, ut nulla lingua nec hodiè, nec usquam olim in tot Orbis partibus, illa usum majorem invenerit: irrupit illa in Africam universam, præter Nubianam, Abassinam sive Æthiopiam; habet illa Asiam totam à nostris littoribus in ultimos usque Orientis terminos diffusa; intravit illa Archipelagum, et vel ipsas insulas Moluccas, quas Philippinas vocant, inter quas Celebes insula prægrandis Mahumedanorun Regis subest imperio. In Europa tenet Græciam, Macedoniam, Thraciam, Daciam, partem Hungariæ, Serviam et Bosnam, omnesque hodiè ab Adriatico sinu, usque ad Pontum Euxinum, interjacentes regiones. Hujus beneficio solius quispiam ex Europa, per Tartariæ, Asiæ utriusque, Indiæque regiones sine interprere in Chinam usque iter suscipere potest. Arabica lingua per totum Orientem et Occidentem diffusa.Cum enim omnem Orientem Reges, et Imperatores Persiæ, Syriæ, Arabiæ, Africæ, partemque Europæ, suo subjecissent imperio, ejusdemque semper religionis, videlicet Mahumedanæ sequaces fuerint, cujus leges et statuta cum non nisi Alcoranus, quem et Alphurcan Persæ vocant, contineret; omnes ejus interpretes, Arabicam linguam puram, et elegantem, quâ scriptus fuit ab impostore Mahumede, calluisse, et etiamnum præter linguam vulgarem, callere necesse sit, ut proinde sæpe miratus sim, cur Deus Opt. Max. doctrinam tam impiam, et prorsus ἄλογον in tantum incrementum excrescere permiserit. Verùm qui novit abscondita Dei judicia, circa multa alia,