Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/251

Haec pagina emendata est
197
Turris Babel Lib. III.

Cap. III.Sect. II.habitandum elegit, ita quoque urbibus extructis, quisque nomina ipsis imposuit: Sidon urbs à Sidone primogenito Chanaan extructa nomen dedit populis Sidoniis; Hethæi urbem Hebron; Jebusæi, Jebus, quæ postea Jerusalem dicta fuit; Amorrhæi urbem Cadesbarne ad Libanum, et plures alias in terra Chanaan; Hevæi montem Hermon in Mespha; Aracæi urbem Arcas, postea Tripolim dictam ad radices montis Libani, et sic de cæteris; Samaræus verò nomen dedit Samariæ in tribu Benjamin, à quibus lingua, quam Samariticam dicimus, nomen assumpsit; quamvis verò una et eadem lingua fuerit Chananæa et Chaldaïca, hæc tamen tanquam in medio terræ Canaan sita, peculiare posteris temporibus dedit nomen linguæ Samarææ, occasione dissidii orti inter Judæos, et Samaritanos, de quo paulò ante.


Caput iv.

De lingua Syriaca.


TAnta est Geographorum de Syria, ejusque lingua concertatio, ut cui subscribas vix comperias. Sunt qui universam Syriam cum Assyria, Babylonia, et universa terra Chanaan confundunt. Sunt qui cum Phœnicia ipsam eandem esse putent. Non desunt qui Syriam in Asiam minorem extendunt, quorum quidem sententiam referre supervacaneum esse ratus sum, cum illud nihil aliud esset, quàm ingenia incredibilibus errorum nebulis offundere; relictis itaque aliorum sententiis, nos strictè Syriam hoc pacto una cum Syriaca lingua propriè dicta, describimus.
  Syria propriè dicta, quæ et in sacris literis ארם Aram, ab Aram filio Sem, primo ejus possessore, à quo et lingua Aramæa dicta fuit, et quamvis illa à Chaldaïca, Chananæa et Samaritana, nisi characteribus, vix in alio differat; ex invasione tamen regni Græcorum, sub Alexandro Macedone, nonnullam corruptionem passa fuit, uti ex nominibus Græcis, quæ in linguam Syriacam irrepserunt, sat superque patet: cæterùm eadem prorsus est cum Aramæa, Chaldaïca, Chananæa, Phœnicia, ut suo loco dicetur. Lingua Syriaca quomodo distinguatur ab Hebræa, et cæteris ejus dialectis.Characteribus differt ab Hebræis, uti inferiùs patebit, ex quorum tamen forma facilè colligimus, Syros ex Hebræis characteribus originem sumpsisse. Aramæa dicitur, eò quod in sacris literis Syria passim ארם Aram dicitur, ab Aram filio Sem, uti dixi, qui primus ejus possessor fuit, sic dicta. Differt igitur lingua Syriaca à Chaldaïca, Samaritana, sive Chananæa, tum dialecto, tum literis, haud secus ac lingua Tusca in Italia, à Romana, Neapolitana, Mediolanensi, Sicula; quæ tametsi quoad dialectum differant, Itali tamen omnes et se intelligunt, et exercent commercia, et sibi ipsis mutua negotia communicant, quamvis una sit purior inter illas, quâ curiæ utuntur, sicuti Hebræa inter primævos mortales. Fuit autem lingua Syriaca vernacula Christi Salvatoris nostri, uti ex varii S. Euangelii nominibus patet.


CA-
Bb 3