Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/248

Haec pagina emendata est
194
Athanasii Kircheri

Cap. I.Sect. II.lectorem relegamus. Quod verò Goropius Becanus BelgicamGoropius Becanus Belgicam primam linguam jocose asserit. linguam primam omnium linguarum dicat fuisse, is illud non tam verè sensisse, quàm lepido quodam ingenii lusu asseruisse, existimandus est; cùm idem et majori jure de Germanico idiomate, cujus Belgica filia quædam est, dici possit, cùm vix ulla monosyllaba vox appellativa in Germanica occurrat, quæ non ad aliqua monosyllaba Hebraica reduci possit, quod et in aliis linguis experientia nos docet. Prima igitur omnium lingua est Hebraïca; quæ lingua sancta dicitur, quia hâc Deus mundi opifex primus omnium Adamum et Evam appropriatis nominibus allocutus est, cui eâdem Protoplastus et Eva, Deo interroganti de lapsu respondere.
  Hæc est prima lingua, quâ primi patriarchæ ab Adamo ad Noëmum, continua successione usi sunt, uti ex nominibus, Adam, Eva, Caïn, Seth, Enos, Caïnan, Melalael, Jared, Enoch, Mathusalem, Lamech, Noë, quæ omnia purè Hebraïca nomina sunt, patet. Hâc post diluvium Noë, et tres filii, Sem, Cham, Japheth, inea ante et post diluvium exercitati usque ad divisionem linguarum 276 annis unà cum universa generis humani congregata multitudine usi sunt; juxta sacra Genesis cap. i. effatum; Erat enim tunc terra labii unius, eorundemque sermonum etc. Duravit itaque lingua sancta ab orbis origine, usque ad divisionem linguarum, annis 1932. Postea vero ex illa à Deo justis de causis immissa confusione, illa pariter in varia, et differentia idiomata distracta, maximam confusionem passa fuit, integrâ tamen in domo Heber usque ad Abraham, Moysen, Judices etc. in synagoga magna Rabbinornm usque ad Christum, et ultra adhuc existente, ad nos tandem pervenit mysteriis confertissima, de quibus vide, si placet, Hebræorum Cabalam, quam in ii Tomo Oedipi Ægyptiaci quàm fusissimè descripsi; de quo, uti supra dixi, nulli dubium esse debet, nisi ei forsan, qui ex Utopia quandam linguam delatam, tunc temporis viguisse, sibi imprudentiùs, ne dicam stolidiùs persuaserit. Sed jam qua ratione, quave occasione illa in alia idiomata declinarit, videamus.


Caput ii.

De lingua Chaldaïca, una ex primogeniis linguis.


Cap. II.BAbylonia portio Assyriæ, ad Tigris et Euphratis confluxum, uti superiori libro dictum fuit, naturalem in terra situm habet, primorum post diluvium hominum, atque adeò totius humani generis colonia fuit, ibidem unà congregata, labii unius, ejusdemque linguæ, videlicer ex omnibus linguis primogenita; Lingua Chaldaïca in 5 principales ramos divisa.quæ tamen post confusionem ex simplici Hebræa, successu temporis in quintuplicem dialectum, Chaldaïcam, Syriacam, Samaritanam, Arabicam, Æthiophicam degeneravit. Et Nembrodi quidem soboles in Babyloniam, et Assyriam diffusa, primam subiit Hebrææ linguæ corruptionem, uti supra de Nino et Assur ostendimus, et nomina Regum tum Assyriorum, quorum sedes in Ninive, tum Regum Chaldæorum, quorum sedes in Babylonia, sat demonstrant. Certum itaque est, Chaldaïcam sive Babylonicam linguam unà cum Assyriorum monarchia semper, et assidua artium, scientiarumque cultura, legumque ac jurium, sine quibus nullum imperium consistere potest, promulgatione excultam longè lateque sua pomœria protulisse; sic enim naturâ comparatum est, ut is, uti et supra

docui-