Haec pagina emendata est
193
Turris Babel Lib. III.
Cap. I.Sect. II.
Sectio II.
De linguis primigeniis, quas matres vocant, quæque post confusionem Babylonicam etiamnum superstites in usu sunt.
præfatio.
Onstitutum est nobis in hoc tertio libro tantummodo de primigeniis linguis quas doctrinales vocant, agere, et de earum videlicet origine, antiquitate, propagatione, et corruptione, per quasdam scitu necessarias annotationes veluti prodromo quodam rerum in Atlante secuturo exponendarum præludere: Itaque lectorem hîc primo notare velim, tria potissimum linguarum genera à tanta linguarum confusione, et corruptione, utique divino quodam nutu, immunia restitisse, quæ et ea de causa quoque in sacrosanctæ crucis trophæo ϑεάνθρωπος Christus mundi dominus et redemptor, titulo imposito consecrata fidelibus commendavit; fueruntque Hebræa, seu vernacula Christi Syriaca, Græca, Latina, unà cum earundem filiabus, ut videlicet per hasce magnalia Dei, et sacrosancti euangelii veritas, universo mundo patesceret, et sacrosanctæ missæ sacrificium ubique iis veluti privilegio singulari honoratis legeretur. Vocantur præterea doctrinales ob idiomatis distinctionem, eò quod tum in sacris, et profanis conscribendis, à doctoribus tantum ubique locorum usurpentur. Quamvis verò linguæ 'Hebrææ' in catholica ecclesia nullus in sacris sit usus; in filabus tamen, Chaldaïca, Syriaca, Æthiopica, et Arabica pro ritu, et consuetudine dictarum gentium, earum usus in sacris permittitur, uti Romæ, ubi Maronitæ Syriaca, et Arabica, Chaldæi suâ, Abyssini Æthiopica, solennioribus festis, juxta ritus suos, in hunc usque diem peragunt. Sed jam ad particularia dictarum linguarum exponenda, calamum convertamus.
Caput i.
De lingua Hebræa linguarum omnium prima.
HEbræam linguam primigeniam, et à Deo Opt. Max. protoplastis insitam, ac proinde mundo cœvam, nec non divino eloquio exornatam, jure uti dixi primigeniam esse, omnium SS. interpretum doctorumque communis sententia est; et vel ex ipsis primævis nominibus, à Deo in sacra sua Genesi expositis, quàm luculentissimè patet; ut proinde nimiùm audax, ne dicam temerarius censeri debeat, qui contrarium sentiat. Verùm cùm hæc in præcedenti capite de primatu linguarum fusè tradiderimus, eò
lecto-
Bb