Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/243

Haec pagina emendata est
189
Turris Babel Lib. III.

Cap. X.Sect. I.camus, à Copto urbe prima, à qua Ægyptus nomen meruit, uti in Prodromo ostendimus. Qualesnam hi characteres fuerint, si quæres, dico, Ægyptios priscos, uti ex se, et suâ naturâ ad abstrusiora proni erant, ita quoque ea quæ scribebant, per symbolicas literas denotasse; unde duplex alphabetum in usu habebant; unum mysticum ex animalium ipsis sacrorum motibus, membrorumque agitatione, sagaci industria compositum, quod et hieroglyphicum appellabant; alterum vulgare, quo in rebus publicis utebantur, cujus tamen literæ ab Hieroglyphicis, seu mystici Alphabeti literis non discrepabant, prout lector ex utroque alphabeto in præcedentibus posito videre poterit. Atque hujusmodi literæ fuerunt illæ, quas veteres καδμαῖα γράμματα dicebant; quæ uti mysteriis conferta existimabantur, ita quoque Cadmus ea, veluti literarum novam, et insolitam formam, dignam judicabat, quæ Græcis curiosioribus communicarentur. Neque quisquam sibi persuadeat, uti nonnulli, qui priscæ literaturæ haud periti, ex similitudine literarum, non Græcos ab Ægyptiis, sed Ægyptios à Græcis literas primùm accepisse sentiunt; quod uti omnium Veterum consensui contradicit, ita quoque explodendi sunt. Sed hisce propositis, utrum alphabetum Samaritanum Ionico alphabeto respondeat, videamus.
  Josephus Scaliger utrumque in suis animadversionibus in Eusebium ponit, atque operosè nimis ostendere conatur, literas Samaritanas Ioniis omninò respondere, quod ut probet, dici vix potest, quàm coactè, quàm anxiè omnia ex antiquis inscriptionibus, præsertim ex inscriptione in Via Appia repertâ, comprobare nitatur; sed non aliud, nisi aërem verberat: primò enim, uti comparanti literas cum literis patet, nihil quod exactè similitudinem aliquam habeat, sed coactis auctoritatibus omnia se probare posse putat. Falsa omnia; cum ex prædictis clarè pateat; Samaritanos characteres, præterquàm quod à dextra ad levam formentur, è contraria parte Græci, uti Hebræorum alphabetum, non nisi 22 literis constare, solis consonantibus, sine vocalibus; Græci verò 28 characteribus, quibus Ionicum alphabetum constat, utuntur, unà cum consonantibus, vocalibus ei insertis: accedit, quod ordo literarum Samaritananum, ab ordine literarum Ionicarum, plurimùm differat: deberet autem concordare, si Ioniæ literæ è Samaritanis, sive Phœnicis desumpte fuissent; putat enim Phœnicias literas easdem fuisse cum Samaritanis, quod tametsi concedi possit, non exiguam tamen difficultatem patitur placitum Scaligeri; cùm enim Phœnix non Aramæus, Chananæus, aut Samaritanus fuerit, sed Ægyptius natione; multò vero similius est, eum nec Aramæam, aut Samaritanam linguam, multò minùs characteres novisse; unde non tam à Phœnicia, cui dominabatur, Phœnicii, quàm à Cadmo Cadmæi, cum uterque Ægyptius fuerit, dicti fuerunt. Verùm, ut quæcunque hucusque dicta sunt, luculentiùs cognoscantur, hîc alphabetum utrumque; Samaritanum et Græcum Ionium, prout Scaliger in suis animadversionibus describit, apponendum censui, queîs et alphabetum Cadmæum, id est, Ægyptio-Coptum unà exhibemus, ut ex comparatione literarum unius Alphabeti, cum alterius facta, quænam ad Alphabeti Ionici literas maximè concordent, æquus lector cognoscat, et inveniet, non Samaritanum, sed Cadmæum, sive Ægyptium, et ordine, et numero, literarumque similitudine, Ionio exactè respondere, exceptis paucis, quæ posteris temporibus alphabeto Copto acciderunt.

TA-
A a 3