Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/242

Haec pagina emendata est
188
Athanasii Kircheri

Cap. X.Sect. I.serm. 24. de verbis Apostoli, ubi relaturus proverbium Punicum præfatur. se latinè relaturum, eò quod, inquit, non omnes punicè nostis, deinde dicit, proverbium esse apud eos antiquum. Quæ loquendi forma manifestè arguit, cum punicè intellexisse; Punica enim lingua erat vernacula pagis et oppidis regionis, in qua natus et educatus fuit, et cujus tandem episcopus renunciatus est. At nullibi S. Augustinus mentionem facit scriptionis Punicæ à dextra ad sinistram, et propter vocalium absentiam tam ancipitis.
  Ecce lector, hæ sunt rationes, quibus paulò antè citati auctores putant se demonstrare posse, characterem Samaritanum et Ionium, sive Græcum eundem esse; quam sententiam nulla ratione subsistere posse, sic ostendo.
  Dico enim primò, certum esse et indubitatum, linguam Samaritanam eandem esse cum Hebræa et Assyria lingua; solummodò dialecto differentem; characterem verò Samaritanum, et Assyrium non specie quidem à lingua Hebræa, sed tantù characteribus ex differenti manu scribendo et dictas literas formando, natis differre. Quæ omnia cùm in præcedentibus uberrimè ex universis Rabbinorum monumentis demonstraverimus, iis hîc immorari nolumus.
  Dico secundò. Si lingua Græca ab Hebræa, et Samaritana originem suam invenit, id ostendi deberet; attamen cùm in universæ linguæ Græcæ ambitu, ne quidem unicum Samaritanæ linguæ vestigium reperiatur, clarè patet, linguam Græcam ad linguam Samaritanam affinitatem non habere.
  Dico tertiò, Neque characteres Samaritanos ullum ad linguæ Græcæ characteres indicium præbere, quod ita ostendo si characteres Græci à Samaritanis descenderunt, deberent utique eundem scribendi modum tenere Græci; sed nunc totum contrarium nos docet experientia; nam Hebræa, ejusque filiæ Samaritana, Chaldaïca, Syriaca, seu Aramæa à dextra ad levam scribunt, Græci verò contrario motu, ex leva ad dextram scriptitare solent et inde sat patet, Samaritanum characterem cum Ionio Græco eundem esse non posse. uod verò urgent, Phœnices Samaritanam, seu Chananæam linguam calluisse, quamque postea in Carthaginem Africæ sub nomine Punicæ linguæ propagarint, id quoque libenter, uti postea demonstrabitur, ipsis concedimus; sed et characteres Samaritanos, cum Græcis, et Carthagine usitatis, eosdem esse, doleo me in hoc ipsis subscribere non posse. Verumtamen ut veritas quàm luculentissimè pateat, quinam sint characteres illi Cadmæi, quibus Græci Iones ex Phœnicia adductis primò usi sunt, restat demonstrandum.
  Omnes auctoritates paulò antè ex veterum monumentis adductæ apertissimè monstrant, literas à Cadmo Phœnicis fratre in Græciam primùm allatas fuisse, quod nos ubique passim docuimus, et adversariis in hoc consentimus, sed Cadmæos hosce characteres, quos totius antiquitatis consensus exinde καδμαῖα γράμματα dicit, eosdem cum Samaritanis esse ob causas jam prædictas, constanter nego, et hoc pacto ostendo.
  In præcedentibus docuimus, Cadmum et Phœnicem fratres fuisse Ægypto oriundos, qui novas colonias fundaturi, in Phœniciam, quæ tunc temporis terra Aram, sive Aramæa, pars terræ Canaan dicebatur, à Phœnice, postea ab Arameis in Regem assumpto, Phœniciæ nomen obtinuit: Cadmus itaque regno fratri relicto unà cum literis et characteribus Ægyptiacis, quas addidicerat, in Ioniam Græciæ profectus, dictas literas primus indigenis communicavit; characteres itaque Græcos docuit, non Samaritanos, non Phœnices, sed Ægyptios, quos nos Coptos vo-

camus,