Cap. X.Sect. I.scribendi rationem amplectuntur; ita Græci literis acceptis à Phœnicibus, Cadmo et Phœnice Ægyptiis acceptis, quam nos Coptam dicimus, non à Samaritanis, sive Hebræis literis, sive literarum formam spectes, sive scribendi contrariam rationem, eorum procul dubio scribendi rationem à Phœnicibus acceptam imitati sunt. Itaque à posteriori licet argumentari, Cadmus, qui literas Phœnicias in Græciam detulit, vocales literas Græcis dedit, erant ergò Phœnicibus vocales literæ, quibus junctis cum consonantibus syllabæ, et dictiones componebantur. Insuper eidem argumento innixus colliget Phœnices præter vicinorum morem vocales literas ubique consonantibus adjunxisse, non solùm ut Hebræi, cùm dictiones incipiebant, aut finiebant, vel cùm radicales erant, aut nominum formativæ, vel pronominum vicem sustinebant. Unde enim ita completè scribere didicissent Græci, nisi à Phœnicibus, à quibus et literas, et vocales, et eorum nomina acceperant?
Consimili exemplo, contrariâ tamen ratione id illustrabo: Turcæ, Persæ, Tartari, ab Arabibus literas cum superstitione acceperunt: ideo eodem modo, quo Arabes scribunt. Tres tantùm vocales præter literas agnoscunt; figuras habent 28, quas inter nullam agnoscunt vocalem, licet iis non secùs quùm Hebræi non sint destituti. Vocales istas literas in mediis dictionibus rarò collocant. Unde hoc? quia ab Arabibus ita sunt edocti, à quibus literas acceperunt. Valida est igitur consequentia, cùm è Græco scribendi modo Phœnicius colligitur. His accedit vocalium eadem utrobique sedes, et eadem figura duarum præsertim, de quibus ambigi posset: Ε, ut Π quinto loco posita est, nihilque aliud est E Samaritanum, quàm Ε Græcum seu nostrum, à dextera in sinistram scriptum. Si paginam inversam respicias nihil prorsùs ab E Græco et Latino, quod hîc vides, differet. Eadem ratio quartæ vocalis ע Ain ο illius figura Samaritana ad vocalem ο proximè accedit, locus illius in alphabeto Hebraïco, Samaritano, et Syriaco est 16, in Græco 15. Sed si post Epsilon inseras ε, quod vocat Scaliger ἐτπίσημον Βᾶν, vultque esse antiquum Æolum digamma, seu f, erit ejus eadem propriè sedes in alphabeto Græco, quæ in Hebraïco, et Samaritano. De tribus cæteris nihil necesse est dicere.
Hunc Phœnicum scribendi morem confirmare videtur Polybius histor. lib. 3. cùm enim quas copias Hannibal in Hispaniis reliquisset in Italiam profecturus, multaque alia minutè admodum descripsisset; sibi objicit: Neminem ita sigillatim ista describere potuisse, nisi aut ipse ea fecisset, aut finxisset. Respondet se ea collegisse ex Æneæ fabula ab Hannibale eo tempore descripta, quando erat in Italia. Hinc apparet Polybium linguam Punicam sive Phœniciam non ignorasse; Phœnicum enim colonia erant Carthaginenses. Nusquam autem Polybius maximæ istius à Latinis, et Græcis in scribendo varietatis, nec hoc loco, qui huic commemorandæ erat idoneus, nec alibi, mentionem facit. Unde sane colligere est, nullum inter Græcos, Latinosque, et Carthaginenses, seu Phœnices in scribendi ratione discrimen fuisse. Si enim hujusmodi aliquod fuisset, silentio rem tam notabilem datâ hâc occasione non involvisset Polybius, cum Historiæ suæ magna pars in rerum à Romanis cum Carthaginensibus gestarum enarratione consistat. Sanè Plautus poëta comicus hinc occasionem aliquam illudendi Pœnulo suo, aut aliquod scomma in eum ejaculandi ad plebis risum commovendum captasset.
Denique id colligi potest ex S. Augustino. Punicè saltem mediocriter intelligebat, ut ex multis scriptorum ejus locis probatur, sed præsertim ex
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/241
Haec pagina emendata est
187
Turris Babel Lib. III.
serm.
A a 2