Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/238

Haec pagina emendata est
184
Athanasii Kircheri

Cap. X.Sect. I.

Caput x.

De lingua Phœnicia, una ex linguis primigeniis.


Phœnicia regio fuit, et nunc est, quæ montis Libani occiduam plagam, Tripolim, Sidonerm, Tyrum, Berrhœam, comprehendit. Dicta fuit Phœnicia à Phœnice, fratre Cadmi, qui colonias novas quæsituri, in hunc maris tractum ex Ægypto, (erant enim natione Ægyptii, ut in præcedentibus docuimus) appulerunt: et Phœnix quidem, operum magnitudine clarus, et ingenii perspicacissimi sagacitate, uti omnium Aramæorum, Chananæorumque oculos in admirationem trahebat, ita quoque rerum potitus dominio, principem se totius nationis constituit; à cujus nomine regio postea Phœnicia appellationem apud posteros sortita fuit. Cadmus verò frater ejus, relicto dominio fratri suo Phœnici, novam in Ioniam, sive Græciam, coloniam molitus, iis characteres, literasque, quas secum ex Ægypto attulerat, primus communicavit, quæ deinde Copticæ nominatæ sunt, vel ut Græci dicunt, καδμαία γράμματα. Sed hæc uti in aliis operibus meis, Supplemento Prodromi, Oedipo, et Obelisco Pamphilio, uti et in hoc præsenti opere ubertim egimus, ita ea diffusiùs describere, supervacaneum censui. Restat itaque solùm hoc loco demonstranda differentia inter Phœnicias, Coptas, Græcas, et Samaritanas literas; etsi enim paucos me legisse meminerim, qui de hujusmodi abstruso literaturæ negotio nodum difficultatis attigerint, atque adeò confusi in tanto antiquitatis labyrintho, veritati non congrua protulerint; mearum partium esse ratus sum, difficultatem dissolvere, et quoad fieri potest, rem dilucidare. Difficultas itaque in hoc consistit, quod nonnulli Phœnicias, et Samaritanas literas, easdem prorsus esse sibi persuadeant, atque unà easdem cum Chananæorum lingua et literis confundant; atque adeò ex multiplici auctoritate veterum id comprobare se posse putant, in quibus utrum punctum difficultatis tangant, tum videbitur, ubi priùs dictas veterum scriptorum auctoritates, ad veritatem confirmandam ab iis adductas, ad incudem reduxerimus.
  Josephi, inquiunt, et S. Hieronymi sententiæ maxime favet Græcorum celeberrima illa traditio, Cadmum è Phœnicia literas primùm in Græciam attulisse, literasque Græcas majusculas, quibus solis olim utebantur tam Græci, quàm Latini, esse Phœnicias, quibus postmodum Græci quasdam addiderunt, ut linguæ suæ naturalem pronunciationem iis exprimerent, atque excolerent. Id lib. 2. testatur Herodotus græcorum historicorum antiquissimus, dum Phœnices, inquit, qui cum Cadmo advenerunt, etc. cum alias multas doctrinas in Græciam introduxere, tum verò literas, quæ apud Græcos, ut mihi videtur , antea non fuerant: primæ quidem illæ extiterunt, quibus omnes Phœnices utuntur: progressu verò temporis una cum sono mutaverunt modulum pristinum. Hoc autem potissimùm probat ex antiquis inscriptionibus superstitibus. Quin ipse vidi apud Thebas Bœotias in Ismenii Apollinis templo literas Cadmæas in tripodibus quibusdam incisas, magna ex parte consimiles Ionicis. Refert Herodotus eodem loco tres ejusmodi inscripriones. Eadem Plinii sententia lib. vii. cap. 56. et Aristotelis referente Plinio. Idem etiam paucis verbis lib. v. cap. 12. Ipsa gens Phœnicum in gloria magna literarum in-

ven-