Haec pagina emendata est
183
Turris Babel Lib. III.
Cap. IX.Sect. I.
XVI. |
Hæc litera idem est ac rerum elementarium processus ἄνω καὶ κάτω, quam figuram, cùm folio 387 Obel. Pamph. amplè exposuerimus, supervacaneum esse ratus sum, iis hic diutiùs immorari. |
ΧVII. |
Κυριολογικὸν τοῦ ἂρπαγος σύμβολον est, ideò et harpagonis figura descripta fuit, quo Osiridis corpus à Typhone in fluenta Nili conjectum, ab Isi extractum fuit, frequentissimumque est inter hieroglyphica, et Coptum, Græcumque exprimit. Quare hæc de eo pauca sufficiant. |
ΧVIII. |
Hæ duæ literæ κυριολογικά τοῦ ἡλίου, καί της σελήνης σύμβολα, quid repræsentent, ex ipsorum figuris cognoscitur, nimirum Solem et Lunam, et eadem sunt, ac et Coptiticæ literæ. Videntur hæ literæ in pervetusto fragmento ab immortalis memoriæ viro Nicolao Pereiscio transmisso, quod hic apponam, ubi vides quatuor statuas serpenti in circulum contorto inclusas, cum characteribus , et figura in medio |OC| quæ tametsi in Supplemento Prodromi, et Obelisco Pamphilio exposuerimus, ea tamen hoc loco veluti proprio uberiùs exponenda duximus. |
XIX. |
Litera id est, Thoth seu Mercurii dicitur, et T Hebræorum, Græcorumque Τ exactè respondet, de quo integro tractatu vide Obeliscum Pamphilium; ut proinde superfluum sit de eodem fusius hîc agere. |
Atque hæ sunt 22 literæ, quarum in conscribendis, consignandisque rebus ad commune hominum commercium pertinentibus usus erat, quæ et simul hieroglyphicis inscriptionibus serviebant. Ex quibus manifestè patet, literas has, utpote quæ mysteriosâ quâdam structurâ constabant, hieroglyphicorum quoque usum habuisse, atque iisdem nomina integra concinnata hieroglyphicis inscriptionibus inseruisse, quæ uti in Obelisco Pamphilio fol. 147 ubertim probata sunt, et in sequentibus interpretationibus suo loco, et tempore demonstraturi sumus, sic eadem hoc loco iterare supervacaneum duximus.
CA-