Haec pagina emendata est
182
Athanasii Kircheri
Cap. IX.Sect. I.
Χ. |
Character hic Ægyptiacè dicitur, id est, Fœcunditas; est enim ex Arietis capite, quod Amun vocabant, deductus, qui cum fœcunditatis symbolum sit, rectè is capite Arietis cornibus in literam tortis exhibetur. Unde et colligo hoc nomen compositum esse, ex videlicet et , quasi diceres, B litera Ammonis. Verum de hisce vide, quæ in proprio Hierogrammatismo Obelisci Pamphilii fusius egimus. |
ΧI. |
Hic character Ægyptiacè , id est, Vita dicitur, nam uti in Hierogrammatismo Serpentis docuimus, fuit Ægyptiis Serpens symbolum vitæ: unde mirum non est, ex Serpentis tortuoso corpore hanc originem suam traxisse; sed de hoc vide citatum locum. |
ΧII. |
Hic character Ægyptiis , id est, litera Tauti dicitur, et hieroglyphicè nihil aliud significat, quàm vitam mundi, quam Serpens circulo inclusus notat. Spectatur autem hujusmodi hieroglyphicum passim in Obeliscis, ceterisque monumentis Ægyptiacis, uti suis locis ostendemus. |
ΧIII. |
Ex præcedenti charactere natus est præsens character, quem Ægyptii id est, Amorem vocant, ostendit enim, omnia mundi membra, per vitam universalem, amore connecti; unde et Sphæra amoris indigitatur, de qua pluribus tum in Obelisco Pamphilio, tum in Prodromo, aliisque hujus Operis locis egimus. |
ΧIV. |
Hic character Ægyptiis id est, Aqua dicitur, quia fluxum aquæ exprimit, atque adeo κυριολογικὸν τοῦ ὕδατος σύμβολον est, respondetque M Coptitarum, Græcorum, Latinorumque, quo inter hieroglyphica nihil occurrit frequentius. |
ΧV. |
Hic character Ægyptiis id est, Catena dicitur, eo quod Catenam circulis connexam exprimat, et est κυριολογικὸν της σείρας των Θεῶν σύμβολον, uti Psellus in Zoroastreæ Philosophiæ expositione docet, et respondet Græcorum ξ. |
ΧVI.