Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/231

Haec pagina emendata est
177
Turris Babel Lib. III.

Cap. IX.Sect. I.narentur, ea sub lingua propria consultò abdere visum fuit. Quod et Syros Maronitas in hunc diem charactere suo Karsuni facere notius est, quam dici debeat. Porrò utrum hodiernâ die priscorum adhuc codices, veteri hac lingua de profana literatura tractantes supersint, meritò quispiam dubitare posset, certè uti nulla res me tam dubium perplexumque tenuit, quam hoc ipsum, ita nihil majori quoque curâ, et diligentia inquisivisse me memini, quo æstuantis ingenii fluctuatione id tandem consecutus videor, ut curioso lectori aliquid jam certi me adferre posse confidam. Nam hujusmodi veterum vetere linguâ conscriptorum codicum exemplaria in Ægypto adhuc superesse, præterquam quod frequenti cum Ægyptiis commercio mihi innotuerit, vel ipsa Scala magna sat superque testatur, in quo omnium rerum ad Theologiam, Medicinam, Physicam, Metaphysicam, aliarumque artium, ac scientiarum professionem spectantes nomenclaturæ scitissime uti proponuntur, ita eos non ab Coptitis excogitatas, sed ex ipsis veterum auctorum authographis excerptas certius est, quàm dici debeat. Quin et catalogus paucorum quorundam, una cum catalogo patriarcharum, è celebrioribus Ægypti potissimum ex Medrase Cayri Bibliophylacio, extractus, et Romam à Peirescio ante 7 circiter annos transmissus sufficienter declarat. Verùm ut curiosis antiquitatum studiosis aliquam ad inaccessos hujusmodi librorum thesauros inquirendos occasionem præberem, eorum titulos à me è Copto traductos in Prodromo Copto consideret. Auctorum ut plerumque in Orientalium monumentis fieri consuevit (est enim proprium Coptitarum prophanorum auctorum nomina silere) nomina non inveni adjuncta, sed librorum titulos tantàm, ut de quibus singuli tractant, lectori innotesceret, excerptos, quos citato loco vide. Jam Coptiticum alphabetum, commune et myfticum describamus.

Primæva literarum Ægyptiarum fabrica, et institutio facta à Tauto sive Mercurio Trismegisto.
Character Zoographus. Figura literarum vulgaris. Græcorum ad eas affinitas.
I.

dicitur, id est,
Bonus Dæmon.
Α
II.

dicitur, id est,
Norma.
Γ
III.

dicitur, id est,
Bonus ager.
Δ
III.
Z