Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/228

Haec pagina emendata est
174
Athanasii Kircheri


  Cap. IX.Sect. I.Δ igitur ante oculos ponendum est, id est, divinarum perfectionum speculum, et juxta id reliquæ omnes operationes ordinandæ, ut benè sit animæ, ut nimirum per continuam ejus contemplationem mercantur fieri conformes imaginis filii sui. Siquidem nihil dignius esse potest, quàm ut homo conditoris sui sit imitator, et secundum modum propriæ facultatis executor: ut pulchre demonstrat Angelicus Doctor opusc. 65. Alleg. 3. Canendum κὼ quid significat?
  Cum porrò sinceris Dei servis corruptibilis carnis pondere pressis nec dum ad stabilem illam æternæ beatitudinis, perfectæque unionis cum Deo connexionem ascendere liceat, hinc canendum κω suadet, ne sæculum impudentissimum ιω ipsis canat, est autem κω in lingua Ægyptiaca nihil aliud nisi vox lugentis, sicuti Ioh vox intensè gaudentis, dum per continuos gemitus, et lachrymas ad dilecti præsentiam, et intuitivam fruitionem aspirant, dum omnia hujus mundi arbitrantur ut stercora, dummodo Christum lucrifaciant, iuxta illud cœlestis magistri. Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum, sed tristitia vestra converteturin gaudium, videlicet ubi post arumnosam hujus vitæ usuram veræ, et æternæ beatitudinis centrum fueritis consecuti. Kalendæ.
  Per Kalendas intelligit vocationem ad statum religiosum ex sæculari conversatione: dicebatur autem Kalenda, eò quod Kalendis mensium, sive prima die uniuscujusque mensis memoria hujus tam insignis benefici celebraretur, quam consuetudinem adhuc in Ægyptiacis monasteriis vigere audio, vocatque Τ, eò quod hujusmodi vocatio, salutis, quam Τ notat, pignus quoddam, et signaculum sit, quo filii Dei, et commensales Christi distinguerentur à filiis tenebrarum mundi hujus. Per Η heta autem Pascha illud intelligit, quo in regno cœlorum amici Dei edent, et bibent super mensam Christi, replebunturque ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis potabuntur, videlicet in beatissimis illis æternitatis atriis.
  Atque hæc sunt, quæ breviter lectori circa mysticas literas S. Pachomii indicare volui, certè ipsa genuina verba libenter hoc loco apponerem. Verùm cum plura eæ præsupponant ad mysticum alphabetum, characterumque arcanorum rationes spectantia, quam ut hoc loco, ubi quantum fieri potest succincti esse conamur, pro temporis angustia tractari queant, ne res ex se, et sua natura obscuras coactâ quâdam brevitate majori caligine involveremus, ea consultius Oedipo illi nostro fido ænigmatum interpreti reservare visum est, ubi absconditos harum epistolarum thesauros Dei gratia non integrè eruturos confidimus.
  Linguæ Coptæ origo.De literis igitur nunc ad ipsam linguam Coptitarum transeamus, de cujus etymo cum satis superque in Prodromo tractatum sit, id tantùm breviter hoc loco discutiendum restat. Utrum lingua Græca ab ipsis Ægyptiis processerit, utrum non? Certe literas ab Ægyptiis primum per Cadmum ad Græcos translatas, ex Herodoto in Terpsichore et Timone patet, unde et consensus ille vetustissimus totius Græciæ satis convincit literas à Cadmo Græcos accepisse, neque causa est, cur rem tam manifestam, aut negemus, aut Tzetzæ neganti assentiamur, qui duplici argumento probare nititur, Græcos ante Cadmum literas habuisse priores, quod oraculum redditum fuerit Cadmo. Altero argumento, quod Bellerophon antiquior Cadmo scriptas tabellas de sua cæde attulit, utramque argumentum futile est, et à Poëtis utrumque fictum.
  Quare Cadmææ literæ vocatæ, si Cadmo auctori acceptæ non referuntur? Et si Cadmus auctor est, aut saltem primus doctor, et index earum in Græcia,

quo-