C. VIII.Sect. I.rum gentium, quia המון id valet; est enim הם multorum hominum conferta, et totalis denotatio, unde המון quasi אמון, id est fidelis multitudo catholica sub uno complexu apprehensa, quia fuit Abraham pater omnium. Et dignum est observatu, quod patriarcha Abraham figura fuit non solùm Christi, verùm etiam Petri apostolorum principis: sicut enim Abraham jussus est à Deo patriam et cognationem relinquere, sic imperavit Christus Petro, ut relictis omnibus sequeretur se; et quemadmodùm diu sterilis fuerat Sara uxor Abrahami, sic etiam ecclesia gentium, quæ Petro in conjugium destinabatur, nondum filios pepererat, et veluti nomen Abrami mutatum est in Abraham, id est, centrum multitudinis catholicæ gentium, sic Simeoni indita est appellatio Cephas; id est, cardo expansionis, sive centrum universæ diffusionis. Significat quoque Abraham רום אב scil. Patrem Romanum: sicuti enim ei promissum, quod in semine ejus benedicerentur omnes nationes terræ; ita in Petro, quod super illum, et sedem suam ædificaretur domus omnium, qui benedictionem in Christo consequerentur. Et quemadmodum Saræ ablatum est opprobrium sterilitatis, per nominis mutationem, et interpofitionem litetæ ה; ita Ecclesiæ dempta est immunditiæ ignominia per crucis interpositæ contactum, quando omnes nationes sub unius lintei velamine ad Petrum demissæ sunt, et à Deo sanctificatæ, et pro ecclesia gentilium appellata est ecclesia catholica. Qui Cabalicum artificium propositum penitiùs rimatus fuerit, percipiet quoque in nominibus, אשׁמעל יצהק Ismaël et Isaac, rationem utriusque testamenti, veteris et novi; sub nominibus autem duorum fratrum Jacob et Esau clarè repræsentatum videbit statum ecclesiæ catholicæ in hoc mundo, et initium triumphantis. Nam quemadmodum synagoga se habuit ad ecclesiam, ut Ismaël ad Isaac, ita ecclesia præsens ad futuram in consummatione hujus mundi se habet, ut Esau ad Jacob: ita Alabast. Itaque synagoga dicitur habuisse umbram rerum futurarum, non ipsam imaginem: ecclesia habet imaginem, non autem ipsam speciem veritatis, sed sub Christianæ religionis cæremoniis, et totius catholicæ doctrinæ velamento, adhuc reconditur, donec veniat Jacob, qui appellatur תם, simplex et perfectus, qui dicitur apud Esdram finis hujus sæculi, et initium sequentis immortalitatis, ut sequitur.
אשמעל | Lex vetus. | שחק | Lex nova. |
שלא שמע אל | Qui non audivit Deum. | יצחקי יה | Fecit mihi risum Deus, id est, lege gratiæ lætificavit. |
אלא במשל | Nisi per umbras et similitudines. | יצחקי | Corridebit mecum, id est, conservabitur Deus incarnatus. |
צחקה | Pura veritas hæc est. |
Pari ratione deprehendemus in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacob, Cabalico resolutis artificio, rationes ipsas, ob quas nomina ipsi imposita, ut sequitur.