Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/218

Haec pagina emendata est
164
Athanasii Kircheri


  Cap. VII.Sect. I.vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, virtutes radicum, et quæcunque sunt absconsa, et improvisa didici, omnium enim artifex docuit me sapientia.
  Præterea cùm nihil adeò humano generi necessarium sit, ac elementorum, metallorumque usus, nemini dubium esse debet, Adamum, qui reliquum humanum genus de omnibus et singulis naturæ secretis instruere debebat, absolutissimam omnium horum habuisse scientiam divinitùs infusam, ita ut vim et naturam uniuscujusque elementi, omniumque eorundem inter se combinationem, aliorumque ex his orientium mixtorum complexionem, πράσιν καί δυσκρασίαν perfectè nosset. Metallicorum quoque corporum naturas, et vires, eorundemque generationes, coagulationesque in terræ visceribus peractas, quemadmodum et eorundem depurationes, fusiones, fixationes, calcinationes, amalgamationes, filtrationes, aliosque chimicarum actionum usus humano generi pernecessarios intimè penetravit, cùm sine his humana vita consistere non posset. Sed de his alibi fusius.
  Angelus Adami insructor.Præterea Adamum particularis angeli assistentia instructum, multa circa particulares rerum essentias et proprietates comperisse, quæ ad humani generis conservationem propagationemque cumprimis utilia forent, plerique Rabbinorum volunt; ita R. Abraham in Jezsira.
  Dixerunt Rabbini nostri, benedictæ memoriæ, quod patribus nostris fuerunt præceptores ipsi angeli. Præceptor Adami fuit Raziel, Semi filii Noë Jophiel, Abrahami Zadkiel, Isaaci Piliel, Mosis denique Mitatron. Quidquid sit, Adamum sine angelorum assistentia, sive immediato concursu divino, certè mortalium omnium sapientissimum, scientissimumque fuisse, quilibet, qui admirabile illud, immediatumque Dei opificium redctiùs contemplatus fuerit, facilè assentietur. Cum igitur talis, ac tantus fuerit Adam, constitutusque sit totius veluti quidam naturæ Secretarius, divini ingenii sui defæcatissimique judicii radio cuncta penetrans, certè tantas ingenii dotes minimè ab auctore naturæ in solum proprium usum concessas credemus, sed et ut participatis iis, et ceu ex fonte quodam longè uberrimo in alios derivatis, totum iis fœcundaretur genus humanum. Quâ ratione igitur hujusmodi divinitùs Adamo datæ scientiæ ad posteros fuerint propagatæ, tempus est, ut aperiamus.


Caput viii.

De linguæ Hebrææ mira vi in rerum significationibus elucescente, quam infusam habuit Adamus.


C. VIII.
MIrum sanè id in lingua Hebræa videri debet, quòd nomina rebus perfectè conveniant, eundemque quomodocunque transposita, semper sensum efficiant. Quod cùm nulla in alia lingua locum habere comperiamus, meritò ei inter cæteras linguas principatus debetur. Verùm ne quicquam sine ratione asseruisse videamur, hujus rei largissima specimina dabimus, ut lector immensas divinæ sapientiæ hujus primùm institutricis divitias sub illa latentes aspiciat, et miretur. Antequam tamen ulteriùs progrediamur, hic quædam prasupponenda sunt, veluti regulæ et canones, quibus fulti, et directi licitè in simili veritatis indagatione uti possimus.
  Suppositiones.Suppono igitur primò, non unicæ tantùm vocis constructionem in He-

braïcis