Cap. VI.Sect. I.Verùm uti ea omnia in figura illis contigerunt ita quoque eos nostrum supercœleste manna, nostrum Sacerdotem Jesum Christum Dominum, panem vivum, qui de cœlo descendit, sacerdotem æternum, qui semel quinque siclorum pretio redemptus in templo, Redemptor noster, ac nostræ salutis pretium effectus est, significasse crediderim, neque aliam ob causam sanctuarii siclo omnem æstimationem fieri præcepisse Dominum arbitrarer, quàm quod hæc, quæ diximus, ejusmodi Sicli insignibus referrentur. Verùm ut lector formam siclorum penitius cognoscat Synopsin in præcedenti Schemate, magis usitatorum, oculis eruditi lectoris exponendam censui, in quorum singulis Samaritana inscriptio, una cum mysteriorum significatione, Hebraico-Samaritana lectione exprimitur.
Caput vii.
De origine literarum, et scriptionis.
C. VII.
OMnium doctorum suffragiis neminem è puris hominibus Adamo majori à Deo Opt. Max. perfectione majori animi corporisque dotibus imbutum fuisse, constat. Nec rationes ad id ostendendum desunt, cùm enim Deus omnia animalia mundi, quæque in suo genere creârit perfecta, secundum corporis magnitudinem, robur, membrorum proportionem, atque symmetriam, denique secundum potentias quoque exequendi et perficiendi omnes actiones suas naturales, certè incongruum videbatur solum hominem, qui tantâ perfectione conditorum animalium rector, princepsque futurus erat, in imperfectione relictum fuisse. Adam primus homo omniumque purorum hominum perfectissimus.Quemadmodum igitur Deus Adamum præ omnibus aliis puris hominibus, qui unquam futuri erant, excellentibus corporis donis, utpote immediatè suum opificium exornavit, ita certè non defuit divina providentia in exornando eum raris quibusdam, et mirificis animæ donis, talentis et perfectionibus; sunt enim immediata Dei opera perfectissima. Cùm autem hæ perfectiones animæ naturales nihil aliud sint, quàm scientiæ, Philosopho teste, consequens est, cum omnium mortalium scientissmum fuisse.
Infusam concreatamque scientiam habuit.Cùm etiam Adam totius humani generis Doctor esset futurus, certè congruum erat, ut in ipso productionis suæ exordio, præter infusos scientiarum habitus, etiam mirificâ quâdam docendi alios homines facultate imbueretur.
Linguam habuit, pariter sibi infusam.Cùm iterum hæc instructio fieri non possit sine lingua, certum est eum linguâ quâdam divinitùs eidem infusa usum esse. Cùm autem præterea omnia idiomata ex vocibus, verbis, nominibus et hæc ex syllabis constent, certum quoque est, ut paulò post videbitur, Adam primo suo exordio grammaticum egisse, et Lexicon animalium condidisse, et auctorem omnis literaturæ extitisse. Quænam verò hæc lingua primæva fuerit, quæ voces, qui characteres, qui libri iis conscripti, tunc in sequentibus disquiremus, ubi prius scientiam Adami paulò fusiùs excusserimus.
Theologia Adami.Adamus igitur supernaturalibus habitibus illustratus, primo Deum et esse, et virtute suâ omnia condidisse, remuneratorem quoque bonorum esse, absque ulla controversia credidit, eandemque fidem liberis suis tradidit. Sacrosanctæ Trinitatis mysterium, ternique Verbi humani generis Messiæ et Redemptoris futuri incarnationem