Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/213

Haec pagina emendata est
159
Turris Babel Lib. III.

Cap. VI.Sect. I.cant. Hujusmodi monetas in Francia quoque variis in locis me vidisse memini, et postea à Morino in exercitatione in Pentateuchum Samaritanum excusas deprehendi. Allatæ quoque sunt aliæ ex Oriente à quodam R. Salomone Azubi, quæ conjunctæ cum iis, quas ex Siculis et Romanis musæis hinc inde collegeram, insignem præbuére fusè disserendi materiam. Harum aliquæ inscriptæ sunt charactere Samaritico, aliquæ Assyriaco. Quid autem inscriptio facta significet, quid hieroglyphica in medio characterum posita, quando et ubi impressa numismata, jam tempus est, ut aperiamus.
  Duo notanda sunt in his numismatis. Primò character, qui Samaritanus est, uti moderni docent Samaritani, à quibus vix in ullo discrepat, ut eos examinanti patebit. Secundò hieroglyphica una cum interpretatione characterum quæ est primæ quidem faciei, Siclus Israël, secundæ verò faciei Jerusalem sancta. Sed ut omnia clarissimè, et cum bona methodo declarentur, primò de Siclo, deinde de significatione hieroglyphicorum dicemus.
  Siclorum veterorum qualitas.Dicunt Hebræi Siclum, hoc est à ponderando, appendendo, librando, eo quod pecuniam veteres Hebræi, Chaldæi, et Syri, non ut, nos numerabant discretè, sed ex pondere summam valoremque ejus dijudicabant. Vide xxiii. c. 16. vers. Gen. Et appendit Abraham Ephron quadringentos siclos probatæ monetæ publicæ, vel ut alii legunt, pro mercatoribus; vel ut Thargum Onkelos habet, quod recipiebatur pro mercimoniis in unaquaque provincia. Vide Regum xx. 39. Esdr. viii. 25. Esai. xlvi. 6. Et in novo testamento, Matthæi xxvi. 15. legimus sacerdotes 30 argenteos nummos Judæ non numerasse, sed appendisse, unde et Symmachus illud Zach. xi. 12. ἐστάθμησαν vertit, appenderunt. Hebræi igitur pecuniam in pondere suo, et Chaldæi pecuniam appensionum vocârunt, quæ consuetudo deinde in usum quoque Romanorum devenit, ut doctè Budæus lib. de asse. Siclus Ecclasiasticus, profanus, sacer, qui?Est autem duplex Siclus Hebraïcus, sacer sive ecclesiasticus, et vulgaris. Sacer propriè dicitur Siclus sanctuarii, ad res sacras deputatus, videlicet ad tabernaculi, vel templi structuram, et ornatum, ad sacri ministerii apparatum, et perfectionem, ad Numinis propitiationem, suique cujusque redemptionem. Profitebantur enim hac Sicli pensione Dei peculium se esse, neque alium habere Regem, vel Dominum præter Deum, cui se ipsos totos obstrinxerant, et ideò etiam sanctus Israël dicebatur, ut est Jer. li. v. 5. vel pecunia redemptionis, vel pecunia propitiationis, seu expiationum, aliisque nominibus appellatus fuit. Vulgaris verò in promiscuum usum deputabatur. Cæterum argenteus Siclus Hebræorum, quemadmodum ex voce GheraSiclus Vulgaris sive profanus., Exod. xxx. v. 13. Lev. vii. v. 25. colligitur, quasi viginti obolis constabat. Est autem obolus tantum argenti, quantum pendunt sexdecim grana hordei, sive semina siliquæ communis. Unde vigesima sicli pars est, quæ vicenæ partes deinde conjunctim ponderant 320 grana hordei in argento, sive totidem siliquas communes, quæ faciunt 24 obolos Atticos, sive 4 denarios Romanos, seu totidem drachmas Atticas, quas ut plurimùm voce exprimunt. Vide quæ fusè de hisce diximus in Supplemento ad Prodromum Coptum. Et confirmat nostra R. Mose libro, qui dicitur Catena Cabalæ, tract. de monetis.
  Et cognovimus ex Kabalah, quod Siclus sacer pendet 320 grana hordei in puro argento. Hunc autem æquivalere Josephus his verbis ostendit: Siclus autem nummus Hebræorum qui est, Atticas capit drachmas quatuor. Atque hic est celeberrimus ille Siclus Hebræorum, quem paulò ante tibi proposuimus Samaritico charactere inscriptum.

Habet