Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/212

Haec pagina emendata est
158
Athanasii Kircheri
Cap. VI.Sect. I.
Expositio Tabulæ præcedentis.

Tabula continet 8 columnas, quarum singulæ diversas literarum formas continent; prout inscriptiones columnarum notant, quæ quidem formæ ex primigeniæ linguæ, id est, Hebrææ alphabeto suam sortiuntur originem, quemadmodum in præcedentibus ubertim ex Rabbinorum sententiis docuimus. Causa verò tantæ mutationis in characteribus facta multiplex assignari potest; quarum prima est, varia apud priscos orientales scribendi ratio; aliis ex dextra in levam contextum scripturæ prosequentibus; nonnullis contra ex leva in dextram; quibusdam uti Syris, perpendicularem scripturæ progressum servantibus; quo factum est ut literæ nunc inversæ, nunc obliquo ductu transformatæ, paulatim à genuina forma deflexerint. Altera ratio est, varietas populorum et gentium, ad quorum diversa ingenia, usus et consuetudines, diversitas in scribendo quoque nata, insignem literarum varietatem peperit. Quod adeo vel in hunc usque diem verum comperitur; ut quot nationes, tot diversæ existant characterum formæ, sive eæ Latinæ, sive Hebraïcæ, aut Græcæ, alteriusque cujusvis linguæ fuerint. Tertia causa fuit, velox et expedita scribendi ratio, ex qua apud Orientales natum est characterum genus, quos currentes vocant, id est, veloci manu, et volante, uti dici solet, calamo exaratos; et maxime in usu est apud Syros, Arabes, Persas, qui totum scripturæ aut historiæ alicujus contextum, continuato literarum nexu prosequuntur. Qui modus scribendi, inter Europæos populos pariter usum invenit. Tametsi enim omnes Europæ populi alphabeto utantur, ex latinis literis desumpto; Germani tamen, uti et Galli, in scribendo, Arabum more, singulas literas connettere solent; non alia de causa, nisi ob expeditiorem commodioremque scribendi rationem. Ut proinde ex hisce luculenter pateat, literas Hebræas à Samaritanis non nisi accidentaliter differre, ex vario videlicet scribendi usu.

§ II.

De Siclis Hebræorum, Samaritano charactere insignitis.


  Examinata paulo penitius prædicta Rabbinorum in decidenda lite, de charactere Assyriaco et Samaritano, inconstantia, aliam causam non reperio, nisi summam antiquitatis, veterumque monumentorum ignorantiam, et in eorum investigandorum studio supinam negligentiam, à quorum tamen notitia totius controversia ratio dependere videtur. Unde nos, ut solidius huic controversiæ incumberemus, nullum non movimus lapidem, quo in antiquam veterum characterum Hebraïcorum notitiam deveniremus, atque ita detectis nonnullis vetustatis vestigiis, iisdem veluti solidiori fundamento sententiam nostram tutius, certiusque stabilire possemus. Neque æstuantis ingenii molimina fefellit divina providentia: nam per idem tempus variæ ex Oriente allatæ inscriptiones, partim saxis, partim argenteis impressa nummis, insignem mihi præbuere in famosissimæ sententiæ lite decidenda occasionem. Nos de argenteis nummis vererum Hebræorum, seu Siclis primò, deinde quoque de altero inscriptionum genere tractabimus.
  Numismata Hebræorum antiquissima docent differentiam characteris Samaritani et Assyri.Inveniuntur hîc Romæ passim in musæis, tum Collegii Romani à Villalpando olim ex Hispania allatæ, tum clarissimorum virorum Francisci Gualdi, et Francisci Angelomi, et inclyti viri D. Francisci Gottifredi, non doctrina minus rerumque antiquarum notitia, quam nobilitate comprimis spectabilis, monetæ argenteæ vetustis characteribus Hebræorum inscriptæ; quos Siclos vo-

cant.