Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/209

Haec pagina emendata est
155
Turris Babel Lib. III.

Cap. VI.Sect. I.que characterum lineamenta (quemadmodum in nostra Anatomia characteristica paulò post ponenda fusè declaratur) quoad substantiam non sint diversa: atque eâdem ratione se habent, quemadmodum character Hebræus modernus ad characterem Rabbinorum, quem currentem passim vocant, quorum maxima diversitas est: nam Saphardæi, sive Hebræi Hispani alio currente scribunt, alio Askenezim sive Germani, alio Mizriim sive Ægyptii, Cithiim sive Itali alio; quos tamen (non obstante quòd omnes ex uno et eodem charactere Hebræo profluxerint) non omnes, quamtumvis periti, nisi magnâ præviâ exercitatione legere possunt; quod etiam in omnibus aliis linguis videmus accidere; ita enim Gallicus et Italicus character manuscriptus difficulter à Germani legitur, et contra, Italis, Gallis, Hispanis, Germanicus, vel Belgicus character imperceptibilis est, etiamsi uterque à Latino quoad substantiam nullâ ratione differat. Ita, inquam, dico se Assyriacum habuisse ad Samaritanum characteras rem. Esdras non invenit novum characterem ad legem describendam; sed veterem non nihil degenerem, in pulchriorem formam adaptavit.Nam Esdram, cùm scripturam una cum charactere ferè oblivioni traditam, huncque à primo suo decore multùm successu temporum declinasse videret, ut studium legis promoveret, omnesque ad ei assiduo incumbendum quovis modo incitaret, Samaritanorum characterem paulatim degenerem, pristino suo decori, nitorique unà cum lege restituisse omninò existimandum est, neque putare debemus, Esdram toto cœlo distinctum characterem populo tradidisse, sed commodiorem, elegantioremque, et primogenio tabularam Mosaïcarum characteri, ut postea videbitur, conformiorem; hisce itaque pensiculatius consideratis,
  Infero, et dico secundò, characterem Assyriacum sive Esdræum in sacris scribendis fuisse adhibitum; in profanis verò Samariticum. Ita Obadias à Bartenora Commentario in Misnajoth, Mesechet jadaim, perek. 4. numero 5. his verbis.
  Scriptura Hebraïca ea est, quæ venit è regione trans flumen, Cuthiim autem, qui sunt Samaritani, eam scribunt in hunc usque diem. Israël autem utebatur istâ scripturâ in rebus profanis, et moneta argentea, quæ nunc hodie reperitur in manibus nostris, et percussa est tempore Regum Israël, et signata eadem scripturâ. Scriptura autem, quâ nos scribimus libros hodie dicitur scriptura Assyriaca, estque scriptura tabularum. Vocatur autem Assyriaca, quod felix sit et pulchra, juxta illud: Propter beatitudinem meam beatam me dicent filiæ. Confirmant hæc omnia alius quidam apud R. Mosem Alascar responsionum c. 24. R. Jehuda Muscato commentator libri Cozri apud Morinum. Præ cæteris autem R. Azarias in libro intitulato Lumen oculorum c. 58. postquam multum ultro citroque disseruit, tandem inquit, consideratis iis, quæ dicuntur, et præcipiuntur de Thephillin et Mezuzoth, quæ scriptura tantùm Assyriaca scribi debent, iisque quam sollicitè explicantur de virgulis et apiculis literarum, infert.
  Assyriacus character verus Hebræus character est, quo tabulæ legis scriptæ fuerunt.Hæc in eam nos opinionem inducunt, ut æstimemus cum veritate et integritate tabulas legis non aliâ scripturâ datas fuisse, quam Assyriaca. Imò Assyriacum characterem verum illum Hebræum antiquum esse, quo lex in tabulis scripta est, eumque nunquam mutatum fuisse, Esdram autem jam penè ab hominum librorumque memoria abolitum, ut potuit, restaurasse autumamus. Neque desunt nostræ sententiæ fautores, ex melioris notæ Rabbinis R. Jacob in Oculo suo ; totum negotium ex ipso Rambam clarè demonstrat, his verbis:
  Ecce certus sum quod scripsi, quod scriptura tabularum et legis, quæ fuit in arca, nunquam est mutata, et ita scripsit Rambam in com. Misnæ in tract. Jadaim, quoniam scriptura, quâ nos scribimus, ipsa

est
V 2