Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/204

Haec pagina emendata est
150
Athanasii Kircheri

Cap. V.Sect. I.utebantur aliâ linguâ, nisi illâ, quam à primis mundi patriarchis, Adamo, Seth, Henoch hauferant, at illa alia non fuit, quam Hebræa, ergo Chaldæi isti usi sunt linguâ Hebræâ, id est, illâ linguâ, quæ post confusionem cæterarum linguarum singulari Dei providentiâ sola permansit in domo Heber, à quo et nomen invenit. Sive igitur illa lingua primogenia vocetur Chaldaïca à natione, sive Hebræa à transitu Abrahæ, aut ab Hebero, ut dixi, sive à Syria Syriaca, sive à Mesopotamia Mesopotamica, certè una et eadem lingua fuit à principio ante confusionem linguarum, diversis solummodo nominibus, à diversis populis, qui eâ utebantur, desumptis differens.
  Atque ita intelligenda sunt verba textus Arabici, quæ in favorem suum citat ex Maronitico sacræ scripturæ codice deprompta, id est; Et ab his divisi sunt omnes populi super terram post diluvium, et divisæ sunt linguæ, et varietas linguæ eorum Syriaca. Præterquam enim quod non omni translatori, nisi approbato, fides habenda sit, certè ipsa verba intelligenda esse, ut dixi, sumendo scilicet Syriam pro Assyria, quæ cum Chaldæa passim confunditur, sicut continens cum contento, luculenter patet. Quod verò Ephrem vocet linguam Syriacam primam linguarum, et fontem idiomatum, hoc ideo censendus est fecisse, quòd patria ipsi esset, et Hebrææ maximé vicina , propinquaque. Verùm ut hæ duæ sententiæ tandem concilientur
  Conciliantur duæ sentantiæ de primatu linguarum.Suppono primò linguam duplicem esse sacris literis à à principio usurpatam. Unam originalem, quam et doctrinalem appellare licet, quod in ea primæva scientiarum tam sacrarum, quam profanarum institutio facta sit, atque talem fuisse Hebræam assero; ut postea pluribus probabimus. Alteram idiomaticam, sive usualem, utpote toti alicui nationi communem, atque hanc ajo fuisse à principio Chaldaïcam, vel Assyriacam, Hebrææ vicinam.
  Suppono secundò, omnes idiomaticas ab originali, seu doctrinali aliqua descendentes, eâ quoque posteriores esse, ut patet ex linguis Chaldaïca, Syriaca, Arabica, Æthiopica, quæ cùm omnes filiæ sint Hebrææ primogenitæ, tantò majorem quoque corruptionem unaquæque passa est, quantò ab origine sua plus recesserit, quemadmodum et in Græcæ linguæ dialectis, et in filiabus Latinæ linguæ, Italica, Gallica, Hispanica, Lusitanica videre est. His igitur suppositis, dico Hebræam linguam, quam Doctores sanctam vocant, primam omnium linguarum fuisse, eandemque quam Deus protoplastis primùm infuderat, Propagatio linguæ Hebrææ ad posteros.quæ etsi ab impia stirpe Caïn aliquam corruptionem passa fuerit, semper tamen ceu sacrum et divinum munus in domo Adæ, verorumque ejus filiorum secundùm traductionem successivam permansit incorruptè, ita ut hæc ab Adamo ad Sethum, ab hoc ad Henoch, ab Henoch ad Noëmum, et ab hoc per Arphaxad ad Heberum (à quo nomen invenit) et Abrahamum, ab his ad 12 patriarchas et Mosen, et deinde ad alios Reges Israël successive fuerit propagata. Si igitur Chaldaïcam, sive Assyriacam linguam adversarii ita accipiant, ut cendem velint esse eam Hebræa, eò quod primi habitatores Chaldææ aliâ, ut dictum est, linguâ non sint usi, quàm Hebræâ, primævâ illâ et originali, bene dicunt. Si verò Chaldaïcam diversam esse velint ab Hebræa, eandemque cum idiomatica post linguarum confusionem in Chaldæa currentem, dico eandem ita acceptam minimè primam linguarum dici debere, cùm ex corruptione linguæ Hebrææ promanârit, et ab origine sua jam defecerit, variaque populorum commixtione ac commercio tantò semper majorem corruptelam passa sit, quantò à fonte rivus existit remotior. Dico

tamen