Cap. V.Sect. I.nuinus sacræ scripturæ textus veluti ad Lydium lapidem comprobaretur, omnium aliarum matrix, quæ omnia comprobantur ab auctoribus probis et sensatis, ita quoque sentiunt SS. PP. Irenæus, Tertullianus, Origenes, Cyprianus, Eusebius, Athanasius, Hieronymus, Augustinus, cæterique horum astipulatores. Ita post Rabbi Judam, omnes Rabbini, Eliezer, Rassi, Ralbag, Radak, Reccanati, Abarbanel, Ramban, Akiba, innumerique alii, quos libenter hoc loco allegarem, nisi veritatem, vel ipsis sacræ hujus linguæ tyronibus jam innotuisse cognoscerem.
Secunda ratioAltera ratio ad rei hujus veritatem comprobandam, est ipsa simplicitas linguæ, siquidem omnes vocum hujus linguæ radices triliteræ sunt, quod in nulla alia lingua accidit.
Quemadmodum igitur composita et mixta posteriora sunt, communi philosophorum consensu, ipsis ex quibus sunt, et constant, videlicet simplicibus clementis, ita cùm cæteræ omnium linguarum voces sint compositæ, solius autem linguæ Hebræe voces sint simplices, ut paulò post videbimus, certum est, primam omnium aliarum linguarum ipsam esse Hebræam. Verùm ex nullo clariori signo hæc veritas luculentiùs quoque patet, quàm vel ex ipsa primæva nominum institutione à protoplasto facta, quæ non Græca, Ægyptiaca, Chaldaïca, aut Syriaca, sed purè Hebræa esse, non alio, nisi illius lingua peritorum indigemus testimonio. Nam ut rectè Abenezra in VI. Genesis: Sensus labii unius est, lingua una, quæ est Hebræa, ideò ipsa linguarum omnium prima, ut testantur nomina, Adam, Eva, Kain, Cham, Seth, Phaleg, aliaque quotquot in sacro textu leguntur.
Tertia ratio.Tertia ratio sumitur ab arcana, et plena innumeris mysteriis institutione hujus linguæ, in qua quot literæ et apices, tot mysteria, quot syllabæ et voces, tot sacramenta esse etiam ipsi SS. PP. testantur, ut non sine causa Hebræi dicant: In lege, Hebræo videlicet sermone conscripta, non esse vel unam literam, ex qua non magni montes dependeant. Quæ vel ipse Chrysostomus suo veluti calculo approbare videtur his verbis. Quemadmodum longè gratius est pomum, quod tuis manibus ex ipsa arbore decerpseris, vinum jucundius, quod ex eo deprompseris dolio, in quo primum conditum fuit; ita divinæ literæ nescio quid habent nativæ fragrantiæ, nescio quid spirant suum et genuinum, se eo sermone legantur, quo scripserunt ii, qui partim ex sacro hauserunt ore, partim ejusdem afflati spiritu nobis tradiderunt. Linguæ autem, quibus divina eloquia Deus nobis concredidit, tres sunt, Hebræa, Chaldaïca, et Græca.
Chaldaïca prima linguarum à nonnullis traditurm sed perperam.Sed præ cæteris contrariæ sententiæ favere reperio celeberrimum Georgium Amiram Patriarcham Antiochenum, et Primatem montis Libani dignissimum, qui sive patriæ linguæ patrocinio, sive aliquo alio incitamento impulsus, nescio, certè in Grammatica sua Syriaca sive Chaldaïca, nihil intentarum relinquit, quo linguam suam Syriacam linguarum omnium principem constituat, cujus tamen omnia argumenta eò collimant, ut ostendat, linguam Syriacam, quam ille omninò cum Chaldaïca confundit, ideo esse primam omnium aliarum, quia à primis hominibus, hoc est, Chaldæis processit. Verùm ex ejus argumentis sequitur Chaldaïcam linguam ferè fuisse Hebræam, quod ita ostendo. Noë, et filiis ejus Sem, Cham et Japheth primi post diluvium humani generis duces fuerunt Chaldæi, illam enim regionem incoluerunt, quæ jam Armeniam, Syriam, Assyriam, et partem Arabiæ comprehendit, olim sub Chaldææ nomine comprehensam, ut præter Ariam Montanum, Adrichomium, Beroaldum, plerique alii assentiuntur sacrarum literarum commentatores, sed hi recensiti duces non
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/203
Haec pagina emendata est
149
Turris Babel Lib. III.
uteban-
T 3