Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/195

Haec pagina emendata est
141
Turris Babel Lib. III.

Cap. III.Sect. I.multiplicem, et variam virtutem, quam in inferiorem mundum obtinet.
  Plerumque enim contingit, ut spretis iis, quæ sensibus invia sunt, ea verò quæ grata, utilia et benefica sunt, omni affectu prosequatur humana conditio. Permolestum cœcæ gentilitati videbatur, intellectu tantummodo pervestigare supramundanum Numen, non etiam visu usurpare. Quapropter, cum Sole et Luna nihil pulchrius, utiliusque in conspectum se daret, Solem ipsum Deum et Lunam conjugem Deam esse arbitrati sunt. Plinius cæteroquin fabulosam de diis persuasionem irridens, num tamen præter Solem Deus sit, ambigere videtur, unde non desunt, qui ideò ἥλιος forsan ab אל el hebræo, quod Deum significat, derivatum velint. Certe Macrobius præ cæteris pluribus argumentis evincere contendit, deos omnes ad Solem referri, idque unum esse numen, quod sub varia nominum appellatione gentes venerentur. Sed ut origo hujus πολυθεΐας penitius intelligatur, de iis paulò altius ordiri visum fuit.
  Primis itaque post diluvium seculis, cum supremum illud et invisibile Numen archetypon non caperent, cœlestium verò corporum imperium in omnia vitæ commoda, uti paulò ante diximus, delegatum non sine religione suspicerent, neque ab eo, quod Deo proprie convenit, distinguerent; divinitatem temere et solo sensu metientes, haud alium Deum præter illum, qui lucis et tenebrarum, motus et silentii, noctium dierumque, nec non annorum vicissitudines et tempestates dispensare agnoscebant. Ea de causa Chaldæi in primis post diluvium temporibus, de vero Dei cultu quem Noë ipsos docuerat, uti libro I. hujus operis dictum fuit, hanc ipsam, Nembrodo duce cum universa Chami Chusique familia, superstitiosam philosophiam amplexabantur; omnium autem, (Rambam auctore) maximum Numen Solem, μόνον τοῦ οὐρανοῦ θεὸν, Phœnices appellabant ab Ægyptiis sic edocti; planetas, et quæ sunt cætera sidera, nutum ejus observantes, uti et δωδεκαμόπια Zodiaci Ægypτii θεούς Βουλαίους, id est, deos consiliarios vocabant, planetas verò ραβοδοφόρουθς, hoc est, sceptro instructos, quasi accensos Solis consistorio assidentes censebant. Hinc Ægyptiorum prima in diis commentandis simulacra, quos tamen omnes ad Osiridem et Isidem, id est ad Solem et Lunam revocabant; qui et virtutes eorum per varias animantium formas hieroglyphico schemate indigitabant. Hoc pacto per accipitrem Solis et Lunæ vim igneam, sive calido-humidam; per hircum fœcundam: humidam per crocodilum notabant: et sic de cæteris, ut lector in hieroglyphicis nostris operibus reperiet. Pari ratione dictis symbolis, apud Chaldæos parallela erant symbola Solis et Lunæ. Quod enim apud Ægyptios erat Osiris, apud Chaldæos erat Uræus sive Ignis, apud Persas Mythras, apud Babylonios Belus, Thamuz apud Hebræos, apud Phœnices Adonis. Cùm enim ob cœlestium corporum inaccessam intercapedinem, sacra ipsis ad votum fieri haud ita commodè potuerint: symbola hujusmodi, quæ viderentur imprimis congrua, in eorum honorem consecrare æquum esse judicabant. Neque Philistæorum Draconem figura ex humana et marina simul mista, nisi Neptunum, Amphitriten, Oceanum aut Thetyn, aut hosce omnes, id est mare (communis enim unicuique Deo uterque sexus erat) veluti magni in natura arcanis Numinis symbolum notabant. Ægyptios, Hebræos, Chaldæos, Babylonios, Phœnices, Græcos secuti, iis omnibus complementum dederunt, dum innumeras deorum genealogias texunt, in innumeras unà superstitiones, unde se extricare nequierunt, lapsi sunt: quas tamen

omnes
S 3