Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/189

Haec pagina emendata est
135
Turris Babel Lib. III.

Cap. III.Sect. I.quæ non comburebantur ab igne, et dixerunt, quod sub ipsius arboris umbra decem milia hominum continebantur, et altitudo arboris ipsius ad similitudinem staturæ humanæ. Attulit secum etiam duo folia, quorum utrunque duos homines cooperiebat. Intentio verò eorum in loquendo de Adam primo, et de hominibus, quæ attribuuntur ei, fuit, credulitatem suam de antiquitate mundi stabilire, et quod inde provenit, cœlos et stellas esse deos.
  Atque hæc est de primæva homimum origine et idololatria Zabæorum digna lunaticis hominibus opinio, ex qua velut ex equo quodam Trojano omnia antiquorum philosophorum de æternitate mundi, de mundorum pluralitate, de astrorum vita et divinitate, de metempsychosi denique ac animarum revolutione absurda dogmata, ad omnem impietatem fenestram aperientia, prodiisse videntur. Hinc Adamum ejusque progeniem, et nepotes filiorum Dei nomine veluti astrorum æternorum, quæ ipsi deos appellabant, filios indigitabant, quæ omnia confirmat Chronicon Alexandrinum.
  Causa hujusmodi fabulosarum narrationum.Horum porrò commentorum et inanium deliramentorum causam ego arbitror esse, quod primi illi homines cum proprio arbitrio relicti nullâ certâ lege scripta ante Mosis tempora tenerentur, cùmque proinde certæ quædam sententiæ de Deo, de creatione mundi, de diluvio, et similibus rebus ac mutationibus gravioribus, inter primos tantum humani generis patriarchas referrentur, factum est, ut ab eis veluti à primis hominibus acceptas, posteri per manus aliis alii tradiderint, quibus posteriora secula et homines, uti quique à primis remotiores fuere, ita subinde alia atque alia quoque haud absurda affinxerunt, donec res ipsæ totæ in fabularam commenta abierint. Hinc diversitas illa opinionum originem habebat, inde maxima et relationum confusio propè inextricabilis. Æthiopes enim, teste Diodoro, primos homines in Æthiopia veluti in medio terrarum natos asserebant: causam in vicinitatem Solis omnium generabilium parentis conjicientes. Theodoretus ex relatione antiquorum primos homines in Arcadia natos asserit, juxta illud,

Ante Jovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, et Lunâ gens prior illa fuit.

Cælius verò et Mercator ex Aristide primam hominum genetricem terram ajunt fuisse solum Atheniense. Arabes, quemadmodum videre est in eorum Geographia, hanc prærogativam Arabiæ felicis solo attribuebant.
  In qua provincia primò homines nati putentur.Ægyptii denique firmiter credebant, primos homines in Ægypto natos; causam hujus assignabant, tum aëris temperiem bonitatemque undequaque perfectissimam, tum Nili fœcunditatem multas res naturaliter, et suapte sponte producentis, productasque benignissimè conservantis; auxit opinionem eorum monstrosus ille soricum seu agrestium murium in Thebano territorio proventus, quorum aliqui superiori suâ parte murium speciem referentes; et ὀμόχθονες adhuc reperiebantur. Herodotus narrat, Psammeticum Ægyptiorum Regem, cùm ingenti desiderio teneretur ad cognoscendum, quænam mundi provincia primos homines produxisse, illum sequenti industriâ id investigare attentasse. Duos infantes recens natos ab omni humanæ vitæ consuetudine remotos, certo loco inclusos, et à capra alendos pastori cuidam commendavit, cum ea claustri custodia, ut omni eos accedendi aditu intercluso, nec videre, nec humanâ voce loquentem quenquam mortalium audire possent; sibi indubitanter persuadens futurum, ut ætatem congruam nacti, ejus provinciæ, quæ primos homines mundo dedisset, linguâ loquerentur; itaque post

certam