Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/183

Haec pagina emendata est
129
Turris Babel Lib. III.

Prælusio I.Epist. i. ad Corinthios docet: Ecclesia verò in solenni precatione confitetur ad hunc modum orans: Veni sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris ignem in eis accende. Qui per diversitatem linguarum cunctarum gentes in unitatem fidei congregrâsti. Quod primò ac præcipuè sanctis votis petendum est à cœlesti parente, à quo proficiscitur, quicquid jure censetur titulo boni, et non contemnenda est doctrina, et institutio, sed adjungendum studium acre, diligensque exercitatio, quæ tria si conveniant, et conspirent, ingenium vel mediocre, et natura non prorsùs distorta, deinde ars, et præceptio, præterea usus, et exercitatio perficietur in linguarum cognitione, quantum nemo credat ante experimenta. Quod universum solidè referendum est ad suum auctorem, qui donavit ingenium, animum, occasionem, vires tolerandi laborem, et omnia, ut uno verbo dicam. Unde jure nihil vindicare nobis liceat, quàm rectum usum, si studeamus, ut filius Mariæ Virginis, et Dei vivi, in quo habitat omnis plenitudo sapientiæ, et divinitatis corporaliter voce clarissimâ prædicetur ubique gentium, et cognitus apprehendatur sincera fide, et sanctitate, omnibusque officiis Christianæ charitatis exprimatur, ut sapientia et vera cognitio rerum invulgetur, ut valeant bona leges, ut vigeat justitia, ut constet inter homines alma sanctaque pax, et humanitas. Quænam ista est dementia? quis furor? ferro, et innumeris propè instrumentis ad perniciem generis humani excogitatis, si verum dicere oportet, à Satana et malo genio agitatis hominibus, mutuò se perdere, idque ob res leviculas plerumque? Habemus rationem effectricem operum verè humanorum et cœlestium; habemus sermonem quo res, atque rationes moderatè inter nos pertractemus, habemus linguam, organum excellens, si ad finem suum aptetur; habemus calamum, stylum, chartam, quæ linguæ et sermonis vicem impleant. Illis conferamus mutuam sapientiam Dei, et accipiamus oblatam candidè: Christus enim suffecerit omnibus abundè. Omnes ditare, omnes beare, omnes reges, et pontifices, denique omnes cohæredes, et consortes regni sui eterni, et filios Dei efficere potest, et ut ab eo accipiamus, unice in votis habet. Perspectâ itaque tanta confusionis causâ, nil restat, nisi ut jam in hoc libro, de origine transmigrationis gentium, de primatu linguarum, et deinde de linguarum, et idiomatum multitudine, et varietate, atque de characterum, variorumque alphabetorum origine, et scriptionis inventione, ea, quâ par est, ἀκριβείᾳ agamus. Deus adsit ausibus nostris, cujus proprium est, linguas infantium facere disertas.


SECTIO
R