Prælusio I.nibus in ea parte, quâ cæteras animantes longè antecellunt, quâ res suas omnes perficiunt, quâ ad cognitionem spiritualis naturæ pertinent. Sapientia et dementia Dei in confusione linguarum.In quo judicio insigniter conspicitur divina tum potentia, tum sapientia, tum bonitas et justitia. Quia eripiendo facultatem hominibus, conjungendi rationes, consilia, judicia, et voluntates suas, Deus summam rationem adhibuit, ut simul homines mulctaverit pœnâ gravi, quam meriti fuerunt, et opus manibus suis rectissimè formatum non destruxerit, aut transformaverit, sed in minima portione hominis, vim Numinis sui insuperabilem declaraverit, et remedium, atque mitigationem, et solatium pœnæ concesserit. Linguæ idiomatumque utilitas.Quantum enim sit boni positum in linguæ communione, docet experientia: quum nihil sit efficacius ad conciliandos homines comitate, et affabilitate. Rursam videmus silentio dirimi amicitias, quæ sempiterna fore existimabantur. In veteri quoque proverbio perspicitur, quod memorat Amyclas tacendo periisse. Et alio proverbio dicuntur homines obsurdescere in aliena lingua. Oratores etiam divini metum hostilem exaggerant, minitantes hostem, cum quo non sit commercium sermonis, sapienter omninò Apostolus Paulus pronunciavit in Epistola priori ad Corinthios, Si per linguam non significantem sermonem edideritis, quomodo intelligetur, quod dicitur? eritis enim in aërem loquentes. Tam multa genera vocum sunt in mundo, et nihil horum est mutum. Itaque si nesciero vim vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et qui loquitur, in me barbarus. Non prætereundum est silentio etiam S. Aug. I. de civ. Dei.Aurelii Augustini judicium, quod profert c. 7. lib. xix. de civitate Dei, de sociali vita loquens: Post civitatem, vel urbem sequitur orbis terræ, in quo tertium agrum ponunt societatis humanæ, incipientes à domo, atque inde ad urbem, deinde ad orbem terræ progrediendo venientes. In quo primùm linguarum diversitas hominem alienat ab homine: nam si duo sibimet invicem fiant obviam, neque præterire, sed simul esse aliquâ necessitate cogantur, quorum neuter noverit linguam alterius, faciliùs sibi animalia muta etiam diversi generis, quàm illi, cum sint homines ambo, fociantur. Alienantur ab invicem homines ignorantia linguarum.Quando enim, quæ sentiunt, inter se communicare non possunt, propter solam linguarum diversitatem; nihil prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturæ, ita ut libentiùs homo sit cum cane suo, quam cum homine alieno. Cui adstipulatur Plinius de vocis usu loquens: Tanta, inquit, loquendi varietas est, ut externus alieno non sit hominis vice. Cæterùm ea pœna divinæ justitiæ ita est irrogata, ut animus retinuerit suas facultates, et potentias omnes, intelligendi vim, rationem, memoriam, voluntatem, relicta sit etiam facultas derivandi rationem, et foras emittendi: relicta sunt organa vocis, et sermonis pulmo, latera et musculi, arteria, palatum, guttur, lingua, dentes, labia, et spiritus. In spiritu autem formando, et velut in articulos distinguendo varietas vocum, et discrepantia significationum inflicta est. Mira Dei providentia in reconciliandis hominibus ex diversitate linguarum.Cui rei Dominus remedium concessit, ut unus plures discat linguas, duce et magistrâ ratione, quam nova subinde gratia, inexhaustus fons omnium bonorum rigat, et perfundit, ut medio sermone interprete adhibito rursùs jungantur, qui Babylonicâ istâ confusione longissimè separati fuerant; idque commodiùs etiam fit beneficio scripturæ, non tam invento humano, quàm munere divino. Qua ratione Moses fons omnis sapientiæ et scripta prophetaram hebraicorum, non per solos LXX interpretes pervenerunt ad Græcos, sed multo tempore antea per alios interpretes divina scripta pervenerunt tum ad Græcos, tum ad alias nationes etiam barbaras, hodieque libri sacrosancti leguntur in
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/181
Haec pagina emendata est
127
Turris Babel Lib. III.
omnium