Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/180

Haec pagina emendata est
126
Athanasii Kircheri

Prælusio I.omnium. Audiamus igitur, quid in campis Sennaar inter se loquantur ore uno mutuum exhortantes ad ingens opus aggrediendum, et perficiendum collatis viribus, et omnibus facultatibus: Venite inquiunt, agite, faciamus nobis civitatem, et Turrim, cujus culmen attingat cœlum, et celebre reddamus nostrum nomen, antequam dividamur in universam terram. At quid Dominus Deus dixerat in rerum primordio? quæ fuit ipsius voluntas? quod consilium? quod imperium? Crescite, ait, multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cœli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. Et post diluvium eadem repetit, renovatque Dominus Genesis ix. Vos autem crescite, et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. Meldictio Noë in Chanaan filium Cham radix confusionis linguarum.At postquam Chanaan minimus natu ex filiis Noë, summâ contumeliâ parentem affecisset, Sem autem et Japheth dedecus illius operuissent, cœlesti afflatu excitatus Noë, reparator humani generis sententiam divinam tulit in filios, et præsaga mente, fata eis sua præcinuit ad hunc modum: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Benedictus Dominus Deus Sem: sit Chanaan servus ejus. Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem: sitque Chanaan servus ejus. Huic fato, et decreto Numinis præpotentis reluctantur Babylonicæ molis conditores, suas rationes, consilia, voluntates, opem, et omnem operam conjungentes adversus perfectissimam, et supremam rationem divinæ voluntatis, ac verbi. Sed nequicquam repugnant consilio Domini exercituum, qui omnia inspicit, omnia exaudit, omnia judicat, omnia justissimis modis gubernat. Quid enim in historia Beati Mosis sequitur? Descendit Dominus, ut videret civitatem, et Turrim, quam ædificabant filii Adam, et dixit: Ecce, unus est populus, et unum est labium ommibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universam terram, et cessaverunt ædificare civitatem; et idcircò vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum; Deus ergò justissimus et æquissimus judex orbis universi, nefando sceleri non unius hominis, sed plurimorum, sed omnium hominum, paucis exceptis pœnam gravem quidem illam, sed maximè dignam inflixit, et immanem præsumptionem, injustam, superbam, audacissimam conspirationem edomuit, modum interim clementiæ adhibens in vindicta maximi sceleris. Maxima Dei dementia in hujusmodi punitione.Non enim fulmine dejicit insanam juxta et impiè meditatam extructionem: non terræ hiatu absorberi jubet: non terræmotu evertit: non materiam lapidis et bituminis præripuit: non mutavit illius rei naturam; sed tantùm rationi, cujus vis amplissima est, queque homines admiranda opera perficiunt, etiam maria, et aërem superantes, et in orbes cœoelestes penetrantes, vincula, et impedimenta injecit, ut facultas percipiendi et dijudicandi res cujusque generis, eaque communis, et unica inter omnes populos, diverso tamen modo, alii præstantior, alii verò imbecillior integra remanserit, relictus sit etiam sermo, quo mens, et cogitationes, et voluntas exprimuntur vicissim, et percipiuntur. Cæterùm sermo fusus, et derivatus est in multiplices formas loquendi, et singulares dialectos, ut voces eædem variè composita non idem omnibus significent. Ita quidem Babylonici ædificatores coacti sunt opus inchoatum adversante Deo, sinistroque auspicio, deserere: et sempiterna justæ damnationis nota impressa est homi-

nibus