Prælusio I.cto illa conspiratio dssoluta fuit, cum quisque ab eo, quem non intelligeret, abscederet, nec se, nisi cum quo loqui poterat, aggregaret, et per linguas divisio gentium exorta, dispersionem in universam terra faciem effecit, sicuti Deo placuit, qui hoc modis occultis, nobisque incomprehensis operatus est. Quis enim sibi imaginari poterit, ex adeò repentino casu hominum consternationem, et inexspectatum rei eventum. Jurgia et rixæ in linguarum confusione.Haud dubiè erant, qui dum sermonem proximi non intelligerent, se illudi putantes, non verbis, sed verberibus pugnisque responderent; ex rixis enim ortis, dum pro bitumine lateres, lateres pro cemento, scalas pro lintribus, instrumenta ferrea pro fœno et paleis, carnes pro caseo, caseum pro fructibus porrigerent, in indignationem versi, quà fustibus, quà utensilibus instrumentis egregiè sibi capita pertunderent, ut proinde hac prodigiosa oborta confusione, sacrilegos hominum, nefandosque ausus, Deus justè compescuerit; ut qui contra Dei voluntatem ædificium illud extruere conarentur, illi confusione linguæ, à cœpti operis molimine desistere cogerentur.
Causæ mutationis linguarum.Causæ verò, de quibus sermo variatur, multæ sunt. Divisionis quidem universalis, ut una lingua toti mortalium generi communis par annos MDCC. et ampliùs à primordio rerum ad extructionem Babylonis scinderetur in tot sermones discretos, auctor est Deus, ut historiæ probatæ monstrant, et ratio facilè deprehendit. Nulla enim causa idonea apparet in functionibus, et in toto ingenio hominis, ob quam voluerunt homines post inundationem reparari per tres filios Noë, deditâ operâ sermonem usitatum, et seculis aliquot inter ipsos probatum, totque nominibus utilem et necessarium mutare, factoque schismate gravissimo sese privare vitæ commercio. Deinde si maximè voluissent, plurimi ex illis mutare sermonem tot seculis confirmatum, et rationi, atque adeò naturæ ipsi maximè consentaneum, non potuissent tamen consentire, vel in præformata quædam jam idiomata, uta, ut Nembrod et Babylonici caperent ex illa veluti sortitione linguarum, ChaldaicamSolus Deus auctor fuit hujus confusionis, non homines., Ion cum sua prole Ionicam dialectum, Chanaan Punicam linguam, itemque alii aliam. Nam 72 patriarchæ omnium gentium, et populorum, filii aut nepotes, aut pronepotes Noë enumerantur. Est enim cernere studium, et acrem contentionem in populis imperiosis dilatandi suam linguam unà cum potentia et legibus, et rursum in alienas linguas in arctum contrahendi, aut penitus abolendi, si fieri possit. Cacodæmones non poterant variare unam linguam in tot alias.Angeli autem mali non potuerunt sua vi eam vicissitudinem rebus humanis adeoque animis invehere, ut tot tamque dissonis vocibus hactenùs cohabitantes, et membra unius populi, ac civitatis, mentem suam exprimerent. Boni quidem angeli nec potuerunt, nec voluerunt sine jussu, atque imperio Dei, hominibus cladem illam inferre: de cæteris autem naturis, tam præditis animâ, quàm expertibus, quid attinet dicere, quæ nullum habent accessum ad mentem hominis, nisi quatenùs forma earum per sensus accipitur? Conditor igitur, atque rerum opifex, et architectus vel nutu simplici, vel angelorum operâ, ut Origeni visum est, effecit sermonis humani varietatem, utque historia sacra loquitur, confudit labium ædificantium Babylonem. Oportet autem, magnam fuisse causam, ob quam Deus sapientissimus, idemque optimus, qui omnia verbo suæ potentiæ produxit, et formavit, ut essent perfecta, post annos MDCC, aliquid mutare voluerit in opere longè præstantissimo, in homine condito ad imaginem, et similitudinem Dei parentis
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/179
Haec pagina emendata est
125
Athanas. Kircheri Turris Babel Lib. III.
omnium
Q 3