Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/177

Haec pagina emendata est
123
Turris Babel Lib. II.

C. XVII.Sect. III.in domo saltem sua retinere, sicuti nunc faciunt Hebræi ubique terrarum degentes, et aliæ quoque nationes extra proprias regiones habitantes.
  Advertendum tamen est, uti benè notat ut supra Abulensis, linguam Hebraicam antiquitus fuisse multo, quàm nunc sit, perfectiorem atque uberiorem. Nam ex quo Hebræi in captivitatem ducti sunt, exterisque linguis admitti, propriæ quodammodò usum amiserunt, vel saltem magna ex parte adulterarunt. Unde post reditum de Babylonia, necessarium fuit constituere, qui populo verba legis, quæ Hebræo sermone puro atque incorrupto tradita fuerat, interpretarentur. Quare non mirum est, si tempore Salvatoris Hebraica lingua valde mista erat et vocabulis Syriacis atque Chaldaicis referta, ut aliàs ex ipsomet Euangelio patet. Et hodie de puris et antiquis, penè illa tantum remanserint, quæ in legis codice servata sunt. Quo fit ut vera ac legitima Hebraica lingua hodie admodum inops, et manca esse videatur, quippe quæ non nisi ex sacris legalibus libris addixci possit. Credimus item cum B. August. libr. xvii. de Civit. Dei, cap. 39. non vocabula solùm, sed etiam literas, et characteres Hebraicos ante divisionem linguarum, communiter apud omnes fuisse in usu, et pariter cum idiomate per ipsum Heber et posteros ejus, successivè ad populum Israëliticum pervenisse. Quare non est recipiendus Philo Judæus, eo quod inventionem literarum Hebraïcarum Abrahamo tribuit. Neque item probari debet, quod Eupolemus et Artapanus apud Eusebium lib ix. de præparatione euangelica, cap. 4. circa medium relati scripserunt, nempe Mosem literarum inventorem fuisse, easque primum Judæis tradidisse, à quibus vicini Phœnices acceperunt; et à Phœnicibus Græci, subaudi per Cadmum, quin et Ægyptiis quoque eundem Mosem literas dedisse ac propterea ab ipsis Mercurium appellatum, ac pro Deo habitum. Hæc enim et si quæ hujusmodi alia ab ethnicis scriptoribus tradita inveniantur, omnino rejicienda sunt tanquam falsa. Et omnino tenendum est Hebraicas literas ab ipso penè mundi initio fuisse inventas, non ab alio ut arbitror, quàm ab ipso Adamo omnium sapientissimo. Quod autem prisci illi literarum characteres, posterioribus postea temporibus ab Esdra eruditissimo scriba nonnihil fuerint immutati; ac deinde post multa quoque alia tempora à quibusdam Rabbinis, addita eisdem fuerint puncta, et notulæ illæ, quibus hodie vocalium vice utuntur Judæi, ad majorem legentium facilitatem; de hisce et similibus in 3. libro quam uberrime disceptabitur. Atque hæc de familiarum transmigratione sufficiant. Quibus quidem propositis nihil restat, nisi ut jam magnum illud linguarum idiomatumque argumentum ex sua confusione in ordinem redigamus.


ATHA-
Q 2