Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/176

Haec pagina emendata est
122
Athanasii Kircheri

C. XVI.Sect. III.provinciarum ac regnorum; sed etiam ipsorum terminos, et interdum situs quoque prorsus fuisse immutatos. Et quandoque de pluribus parvis regnis provinciisque facta esse pauciora et ampliora; quandoque verò è contrario magna regna, ingentesque provincias in plures parvas esse divisas, ita ut (quantum ad hoc spectat) tota penè terrarum facies videatur variata, et succedentibus temporibus assiduè variari.



Caput xvii.

Utrum et quomodo post confusionem linguarum, lingua hebræa in domo Heber permanserit.


C. XVII.EX eo autem quod Heber et Phaleg primam linguam retinuisse credantur, deducunt etiam nonnulli; ipsos non fuisse ipsius ædificationis participes; alioqui, inquiunt, eadem et ipsa pœna mutationis lingua plecti debuissent. Sed hîc advertere oportet, quod Heber et Phaleg, tametsi retenta priori lingua videantur et ipsi quoquo modo puniti in hoc, quod alia idiomata, ut creditur, non intelligerent, id tamen eis pœnam non intulit; sicut cæteris, quoniam divina illa in ædificantes animadversio, non propriè in ipsa linguarum mutatione posita fuit, (quod enim quis uno magis, quàm altero loquatur idiomate, nullam adfert pœnam) sed in eo, quòd cum cæteros intelligere non possent, in suscepto ædificandi consilio et executione persistere non valerent, quod memoratis Heber et Phaleg, ne dum molestiam ullam, quin magnam adferre poterat consolationem. Exultabant enim videntes cœlitùs impeditam, quam ipsi graviter aversabantur ædificationem, et jam tandem impleri (vellent, nollent) divinam jussionem, de gentium habitatione varias per orbis partes disseminanda, quod ipsi, et sanctus omnium tunc parens Noë, tantopere exoptaverant, præsertim cùm illa sermonum discretio ipsis insuper, ad vitanda, declinandaque impiorum consortia, admodum commoda esset. Et hæc communiter creditur esse causa, cur prima illa omnium antiquissima pariter ac nobilissima locutio in Heber transfusa fuerit. Unde etiam colligit S. Augustin. lib. xvi. de civit. Dei, cap. 11. quod tametsi evidenter in sacro eloquio expressum non sit, non obscurè tamen elici potest, fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur. Hebræa lingua ab Heber ad Abraham, ex cujus semine Christus nasci debebat, continuate serie propagata fuerit. Quamquam et alia adferri possit causa, cur potius in Heber per lineam Phaleg, propagandi erant patriarchæ et prophetæ, et gens à Deo electa in populum sibi peculiarem, de quo nasciturus erat Christus secundum carnem, ut eadem prima omnium lingua esset illa, quam deinceps patriarcharum et prophetarum non solùm in sermonibus suis, verùm etiam in sacris litteris, custodiret auctoritas, quemadmodum tradit S. Augustin. loco proximè citato. Cujus rei signum est, quod lingua illa, non in omni progenie ipsius Heber diffusa est, fed in ea solum, quæ linea recta descendit ad Abrabam, cui repromissiones de Christo venturo facienda erant. Nec ipse Abraham potuit eandem linguam in omnes filios ac posteros suos transmittere, sed tantùm in Isaac et Jacob, et eos, qui de ipso postea descenderunt, duodecim patriachas, ex quibus duodecim tribus Israël ortæ sunt, quæ populum Dei electum constituerunt. Neque obstat, quòd Abrabam in Chaldæa natus sit, ibique ultra septuagesimum vitæ annum manserit, ac deinde in terra Chanaan habitaverit, quia nihilominus potuit linguam à majoribus suis acceptam,

in