C. XVI.Sect. III.
Caput xvi.
De Coloniis filiorum Sem, Elam et Assur.
REdeamus nunc ad id, unde digressi sumus, nimirum ad filios Sem, et ad regiones à singulis primò cultas ac denominatas. Primus, qui inter ipsos in sacris libris denominatur, fuit Helam, à quo postea prodierunt ac denominati sunt populi, quos prophani scriptores ElimæosAb Elam primo filio Semi Helamitæ, hodierumque dicuntur Persæ., ecclesiastici autem vocant Elamitas, quorum etiam fit mentio Actorum cap. ii. vers. 9. Hos ajunt incoluisse eam Persidis partem, quæ magis vergit ad meridiem. Iidem, Abrahæ temporibus, Regem habebant nomine Codorlahomor sub quo, usque ad Sodomiticam regionem excurrentes, eam sibi subditam tenuerunt annis duodecim, ut habetur A פֶדֶש
Genes. cap. xiv. vers. 4. Ab Elamitis postmodum exisse PersasParas, id est equus, Persia dicta fuit.
, qui mox erecta monarchia, universam illam regionem, ex ipsorum nomine, ob equorum, qui in ea generabantur, præstantiam, Persidem appellarunt; tradit Josephus I. סוס. Sus equus: hinc Susan urbs dicta fuit.Antiquit. cap. 7. et ab aliis omnibus penè historicis jam receptum est; et ex Daniel. cap. viii. Vers. 2. etiam non obscurè colligi potest; ubi legimus Susan castrum (quod deinde fuit sedes Regum Persicorum, ut patet in exordio libri Hester) fuisse in regione Helam.
Assur fiulius Semi secundus.Alter filius Sem fuit Assur, à quo postea Assyriorum populi propagati sunt, et eorum regio Assyria, nunc corrupto vocabulo Azimia dicta est, Asiæ majoris provincia, quæ olim hisce terminis continebatur; à Septentrione Armeniæ majoris parte; ab Occasu Mesopotamiæ finibus, medio Tygride fluvio, cincta erat: à Meridie Susianam habebat; et ab Oriente Mediam, ut docet Ptolemæus suæ Geographiæ lib. vi. cap. 1. Et
distabat, uti Torniellus vult, Assyria ab Jerusalem, versus Aquilonem, quinque gradibus, unde valde diversa erat à provincia Syriæ, qua nunc italicè Soria appellatur, et inter alias partiales provincias, etiam Hierosolymiticam continebat regionem, sicut Italia Lombardiam. Utrum autem prædictus Assur idem fuerit cum illo, de quo dicitur Genes. cap. x. vers. 11. De terra illa (id est de Sennaar, quæ est Babylon) egressus est Assur, qui ædificavit Ninivem; apud multos controversum est, nobis tamen videtur absolutè responderi posse, fuisse diversum. Nam certum est omnium consensu Niniven à Nino fuisse conditam et denominatam. Num Assur, egressus de Babylonia idem sit cum Assur filio Sem.Sanè Ninus, quem loco citato Scriptura Sacra, ob causas inferius dicendas vocat Assur, fuit filius Beli, id est ipsius Nembrod, qui regnaverat in terra Sennaar, et consequenter erat non de stirpe Sem, sed de progenie Cham, neque habitabat cum posteris Sem in Assyria, sed cum posteris Cham in terra Sennaar: ideoque signanter dicit Scriptura, conditorem Ninive exivisse de terra Sennaar, id est de propria provincia, quæ familiæ Nembrod obtigerat tempore divisionis linguarum, et transisse in Assyriam, ibique ædificasse Ninivem (constat enim Ninivem in Assyria extitisse.) Alioqui ineptè videretur dici de Assur filio Sem, quod esset egressus de terra Sennaar. Nam, ut recttè Torniellus sentit, siquidem ea non fuerat patria ejus propria, sed communis omnibus, et ab ea, non ipse solùm, sed et omnes alii cæterarum urbium conditores exierant, excepta sola familia Nembrod, quæ ibidem remanserat, et propterea tanquam quid singulare notatum fuit de Nino, quod non, ut cæteri de familia sua, remanserit in terra Sennaar, sed inde exiens ædificaverit Ninivem, hoc