C. XV.Sect. III.et urbes expugnare, ac sibi subditas facere, et hujusmodi alia, prorsus cum his, quæ de Nino habentur in gentilium historiis, convenire: responderi potest hæc multò magis congruere cum his quæ de Belo idem auctores prodiderunt. Sententiamque Mercatori contrariam comprobat auctoritate B. Hieron. super cap. ii. Oseæ , et Eusebii in Chronico. Quorum duo posteriores apertè asserunt, Belum fuisse primum Regem Assyriorum in Babylone; et plerique Rabbini Nembrod vocant
נִמְרוח שְׁמובִצַל וְחואאָבנִינוס שָיִבְנֵחנִינִיוֵת
Nembrod Bel, patrem Nini, qui ædificavit Ninive. His adde quod idem Eusebius lib. ix. de præparattone euangelica c. 4. non procul ab initio, refert ex Alexandro Historico et Eupolemo, primum in Babylone Belum regnasse. Ergo idem fuit Belus cum Nembrod, quem vel ipsa Scriptura Sacra primò omnium regnasse in Babylonia testatur. Cum igitur in hac veritate, tum sacri, tum ecclesiastici, tum etiam prophani, antiquissimique scriptores convenire videantur, libenter nos quoque eandem sequi, amplectique debemus sententiam, præsertim cùm jam in Obelisco Pamphilio, Saturnum et Belum et Nembrod, unum et eundem esse ostenderimus. Unde sit consequens, Nembrod à Belo non fuisse diversum. Cur Bel dictus.Cur autem Nembrod à gentilibus dictus sit בֵעֵל Bel, non penitus exploratum videtur. Forsan ab impuro coitu, quo sine discrimine utebatur. Vide Guidonem Fabricium in Dictionario Syro-Chaldaico ad vocem בֵעֵל. Nam etsi non sit improbabile, ut quidam putarunt, ipsum fuisse binominem, ac primò quidem quando natus est vocatum fuisse Nembrod ob corporis robur, postea verò ex quo factus vir, cœpit exercere tyrannidem, et ob profusam libidinem dici cœpisse בעל Bel. Hinc mihi probabilius videtur, ei primò nomen Nembrod à proprio patre fuisse impositum, qui prophetiæ dono (quod interdum etiam malis concessum constat) futura prospiciens, nominaverit filium suum Nembrod, eò quod tunc prævidisset, ab eo tyrannidem in mundo esse introducendam, quemadmodum de quibusdam aliis hujusmodi priscorum patrum prædictionibus non semel dictum est. Nam ut rectè Baal Hatturim dicit, Et fuit Nimrod vocatus Baal, eò quod ipse primò instituisset cultum deorum quos בעלים Baalim vocant. Quicquid sit: quod verò à suæ linguæ gentibus Bel ei postea inditum fuit, quod apud Syros, Hebræos בֵעֵלet reliquos orientales, Bel, dominum, id eet, in omnia dominium sonet. An ideo primum ejus nomen, Nembrod, apud Hebræos tantum; Belis autem vocabulum in universa etiam gentilitate deinceps diffusum est? Certè, quemadmodum ipsi nomen à Bel impositum fuit, sic apud Syros Baltis nomen Veneri impositum fuit, quod Amoris esset domina, ut in Genealogia Deorum. I. Tom. Oedipi expositum fuit. Quod verò juxta nonnullos ei à Babel civitate ab eo condita nomen Bel impositum sit, neutiquam approbare possum, cùm urbis Babel etymon à confusione linguarum inditum fuisse unanimi interpretum opinione constet. Sed ne inutilibus ratiociniis tempus teramus, sufficiat nobis annos regni ejus ab ædificata Babylone, seu à divisione linguarum esse auspicandos; hæc enim duo eodem circiter tempore accidisse ex sacra Genesi satis apertè colligi potest. Videlicet à diluvio anno ducentesimo septuagesimo sexto, annos regni Nembrod sive Belis dinumerare incipiemus. De Regno et Imperio Nini vide in Arca Noë à nobis
edita.