C. XIV.Sect. III.regno nigri quoque, uti Calecuthi celebri emporio. Cur verò in America nigerrimi coloni non nascantur, etiamsi calidis et siccis, etiamsi æquatori subjectis regionibus, mirum cuipiam videri possit. Constat demum eos qui incolunt Australes Cretæ, Siciliæ, Hispaniæque partes, candidi esse coloris, cùm tamen certum sit eosdem non minus ab æquinoctiali distare, in nostro hoc hemisphærio Arctico, quìm in Antarctico distet ab eodem Æquatore extremum illud Africæ promontorium, quod Caput Bonæ spei dicitur, cujus habitatores esse nigerrimos testantur Lusitani, qui in suis ad Indias Ortentales navigationibus frequenter admodum per illas oras pertransire coguntur, uti paulò ante de incolis Monomotapæ diximus.
Ex quibus omnibus tria satis probabiliter colligi posse videntur. Primò solis propinquitatem seu adustionem, terræque ariditatem simul concurrentes esse quidem causas valde appositas ad conservandam, vel etiam augendam cutis nigredinem, præsertim in facie, aliisque partibus minimè opertis, ut quotidie fieri videmus in rusticis, aliisque, qui æstivo tempore sub radiis solaribus commorari diutius solent; veruntamen non sufficere ad producendos homines naturaliter nigros, alioqui in omnibus calidissimis, siccissimisque regionibus nascerentur homines nigri, quod non ita esse probant superius narrata. Unde certissimum puto, quemadmodum etiam Torniellus hoc loco sentit in corporibus humanis originem nigredinis non propriè à regionum qualitate, sed ex alia causa provenire, nimirum primariò à stirpe, seu generatione et sanguine parentum: cui ego junxerim naturalem alicujus loci constitutionem unà cum respectu ad solem.
Nigredo in Chus naturalis.Secundò probabile admodum esse, quod naturalis humanorum corporum nigredo primò omnium apparuit et à nativitate ingenita sit in ipso Chus, tametsi is in terra Sennaar, vel potius in Armenia natus credatur, quæ nimiam solis ustionem non patitur. Et hoc ex divina dispositione factum credimus, non quidem in pœnam paternæ impietatis, et avite maledictionis, quandoquidem ex supradictis apparet ipsum Chus multò antè fuisse genitum, quàm pater ejus Cham in premium suæ impietatis Noëticam maledictionem in filio Canaan accepisset, sed aliqua alia de causa soli Deo cognita. Quod si propinquiores causas nigredinis Chus indagare velimus, Nigredo in Chus causari potuit ex imagionatione matris in ipso conceptionis tempore.dicere possumus id contingere potuisse vel ex vehementi quadam et fixa matris imaginatione cujusdam rei nigerrimæ in ipso conceptionis tempore occasionaliter excitata, ad similitudinem ejus, quod in gregibus Jacob accidisse legimus Genes. cap. XXX. vers. 37. Lycosthenes sanè in suo de Prodigiis libro, fœminæ cujusdam meminit, quæ uterum gerens dum in pictura trium Regum, quam cubiculo suo affixam tenebat, Gasparem ex tribus nigerrimum, anxiè quàm sæpissimè vehementi imaginationis vi considerans, oculos dentesque in nigerrimo vultu miraretur, mox deposito utero infantem genuisse Æthiopi simillimum. Sic accidere potuisse dico ex repentino quodam ac vehementissimo appetitu materno rei nigerrimæ, quem adimplere non valuit, quando ipsam Chus gestabat in utero, ut videmus contingere in mulieribus, quæ maculosos fœtus pariunt, quodammodò exprimentes in ipsa macula colorem rei concupitæ, quam Græci κίτταν, Picam Latini, Itali la voglia, dicunt, de qua in Arte magnetica, de magnetismo imaginationis muliebris fusè et curiosè actum vide. Nam si levior causa in aliqua cutis parte, v. g. nigram atque indebitam efficere potest, quemadmodum ipsa docet experientia, utique videtur hujus-
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/168
Haec pagina emendata est
114
Athanasii Kircheri
cemodi