Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/164

Haec pagina emendata est
112
Athanasii Kircheri

C. XIII.Sect. III.dentibus comprobavimus. Porrò iste Nembrod, qui idem cum Belo, ut loco proximè citato docuimus, regnavit in Babylone annis sexaginta quinque, ut tradunt Eusebius in Chronico, et B. Augustinus lib. XVI. de Civit. Dei cap. 17, et alii. Quis autem vir fuerit iste Nembrod, sive Bel, satis passim in præcedentibus suis locis à nobis dictum fuit.
  Per idem quoque tempus, credibile est, cæterarum quoque linguarum principes regnare cœpisse (non tamen tyrannicè ut NembrodNembrod Tyrannus.) in gente sua, et in singulis regionibus, ad quas primò incolendas pervenerunt. Puto autem eas non admodum à Babylonia fuisse remotas, rationabile namque est credere priùs proximiores, quàm remotiores à priscis illis gentibus terras fuisse cultas. Quanquam non multo post, ad declinandam nimis molestam ipsius Nembrod tyrannidem, qui non contentus imperare Babyloniis, alias quoque finitimas gentes infestare, ac sibi violenter subjugare nitebatur, plurimos longiùs recessisse credimus. Quare, quemadmodum postea in primitiva Ecclesia, prima illa persecutio quæ facta est Hierosolymis adversus Christi fideles, in causa fuit, ut ipsi ad fidem latiùs propagandam dispergerentur in varias orbis provincias, quibus deinde scripsit B. Petrus primam suam epistolam, nimirum, Dilectis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ: ita priscis illis temporibus divina providentia factum est, ut tyrannica invasio ipsius Nembrod, divinæ ordinationi deserviret, ad populis replendas etiam alias terrarum regiones, à prioribus illis valde admodum remotas. In quibus deinceps varia regna surrexisse, dubitandum non est, præcipuè verò apud Ægyptios, et item apud Sicyonios in Græcia, de quibus aliquid suis locis ex Eusebio tangemus. Regnorum variorum origo.Nam de regno Italiæ, quod Jo. Lucidus in suis tabulis, ponit cœpisse viginti quatuor annis ante Nembrod primum Regem Babylonis, adeò irrationabile est, ut sigmento simile videatur. De cunctis autem priscorum illorum temporum regnis, sicut nullum aliud tempore præcessit regnum Babylonis, ita nullum illo majus fuit. Nam non multo post, nempe temporibus Nini, qui sedem ejus transtulit in Assyriam, usque adeò excrevit, ut Monarchiæ Assyriorum nomen acceperit. Quare nos aliqua quidem certiora quorundam Ethnicorum regnorum initia suis locis commemorare non negligemus; veruntamen successivam Regum seriem, tantummodo hujus, et aliarum monarchiarum, quarum Scriptura Sacra meminit, hic adnotabimus.


  Ægyptiaci regni initium.Ab hoc quoque circiter tempore, uti sentit Torniellus, et non prius, sed potius aliquanto post, oportet inchoatas esse dynastias, seu potentatus Ægyptiorum, certum est enim ex supradictis, et irrefragabili ipsiusmet Sacræ Scripturæ testimonio, ante divisionem linguarum gentes non esse divisas, sed post, neque ullas alias orbis regiones, præter Armeniam et Babyloniam, et loca ad Orientem illis proxima, ab hominibus post diluvium fuisse inhabitatas, nisi ut diximus, post divisionem linguarum. Quod verò nos in Oedipo Tom. I. etiam mentionem dynastiarum Ægyptiorum amplam fecerimus, etiam ante diluvium, id non factum est, quod ita sentiremus, sed secundum Ægyptiorum, Arabum et Manethonis opinionem, ubi et mentem meam de dynastiis fusius apertam reperiet Lector. Quamobrem benè Jo. Lucidus lib. V. de emendatione temporum cap. 1. et in suis tabulis primam Ægyptiorum dynastiam inchoat ab initio regni Nembrod et Chaldæorum. Unde necessarium videtur asserere, sexdecim illas priores dynastias, quas Eusebius in Chronico ponit præcesisse ortum Abrahæ, aut fuisse multò

pau-