C. XII.Sect. III.quam prodit, sed eum D. Augustinus, S. Epiphanius , aliique SS. Patres ex numero familiarum Noë à Mose commemoratarum colligunt. Sic autem dicit Augustinus: Ex familia Japheth, quindecim. Ex progenie Cham, unam et triginta. Ex stirpe Sem, viginti septem. In summa igitur, inquit, omnes progeniti de tribus filiis Noë fiunt septuaginta tres, vel potius, quod postea demonstrabitur, septuaginta duas gentes tunc fuisse
colligitur, non homines. Quod se demonstraturum promittit, exequitur cap. 11. sequenti, ubi, nam tantum fuisse linguam Heberis et Phaleg, licet omittantur qui gentium et linguarum principes non fuerunt, propter tempus insigni eventu notatum. Quia in diebus ejus terra divisa est. Priore autem illo loco subdit. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati, quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere nequiverunt. Nam qua alia de causa, cùm filii Japheth octo numerentur, ex duobus eorum tantùm filit nati commemorantur? Et cùm filii Cham quatuor nominentur, ex tribus tantùm qui nati sunt, adjiciuntur. Et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantùm posteritas adtexitur; Difficile est 72 linguas præcise ponere.numquid cæteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere, sed gentes propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur. Ita D. Augustinus.
Eundem numerum agnoscit Eusebius lib. I. Chronol. Græcæ, ubi enumeratis omnibus provinciis filiorum Noë, ὁμοῦ ἔθνη (οβ᾽) ἐβδομήκοντα δύο. Et Epiphanius, Ergo illi, inquit, Turrim et Babylonem ædificant. Sed divino numini de insana illa molitione displicuit, ideoque dissipatis illorum linguis, septuaginta duas ex una fecit, pro hominum numero, qui illo tempore repertus est, unde et Meropes à vocis divisione nuncupati.
Cave putes non fuisse tunc nisi duos et septuaginta viros, sed tot numerosarum familiarum principes, quos paulo ante ἀρχηγέτας et κεφαλαίοντας appellarat.
Idemque repetit hæresi 39, ubi de genere Cham ponit duces 32, de stirpe Sem quindecim, de Japheth viginti quinque, ubi totus numerus idem est, partiales non idem. Nec item existimes unam linguam, materiam et quasi semen fuisse, ex qua corrupta septuaginta duæ nascerentur. Nam Hebræa, ut diximus, integra mansit, aliæ novæ natæ sunt; sed perinde est, ac si diceret, pro una natas esse septuaginta duas. Vide etiam Chron. Alexandrinum Græco-latin. quod cum Epiphanio sentit.
Prosper Aquitanicus.Addam et Prosperum Aquitanicum, qui etiam eleganter causam hujus confusionis et multiplicationis linguarum depingit. Jam verò, inquit, procurrente humanæ propagationis augmento, cùm ipsa mortalium numerositas de suis multiplicationibus superbiret, et secundum elationis suæ altitudinem cœlo cuperet molem immodice constructionis inserere, quàm mirabilis ad cohibendam hanc insolentiam fuit divinæ censura justitiæ! quæ omnem illorum populorum loquelam, notis sibi invicem significationibus consonantem, septuaginta, et duarum linguarum varietate confudit, ut et inter dissonas voces operantium pereunte concordia, insanæ molitionis machina solveretur, et habitando orbi terrarum incolas male congregationis opportuna fieret dispersio. Denique in eundem numerum plerique omnes antiqui consentiunt. Vide Pererium, qui in hanc sententiam etiam Hieronymum, Arnobium, et Origenem citat, quibus Beda de sex ætat. Marianus Scotus, aliique addi possunt, præsertim Chronicon Alexandrinum, quia eas omnes enumerat.
Pererius.Cæterum contra hunc numerum dubia movet Pererius partim ex dispari personarum numero, qui in græcis, latinisque codicibus reperitur. Græci enim Latinos tribus personis, sive familiis excedunt, et addendo Canaan,
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/161
Haec pagina emendata est
109
Turris Babel Lib. II.
etiam
O 3