C. XII.Sect. III.porrò Angelorum id factum fuisse scribit Origenes, eorum scilicet, qui illorum populorum rectores futuri erant, ad quos illa Dei dirigatur oratio: venite descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Non tamen ait, Ite, descendite et confundite, ut præsens intelligatur angelis operantibus, tanquam præcipuus operans, ut observavit Cajetanus. S. quoque Epiphanius hanc linguarum multiplicationem divinæ inspirationi semel iterumque attribuit. Nec sanè humanâ industriâ fieri potuisse, quodlibet integrum idioma, ex iis etiam, quæ de Adami lingua supra cum Abulensi diximus, facilè intelligi potest. Claudius Marius.Sed audi Claud. Marium hanc rem eleganti carmine concinentem:
- Dixit et intentos operi, molemque levantes
- Mentibus attonitis subjecta oblivio primum
- Intrat, et ignotæ subit imperfectio linguæ,
- Increpitant operis, studio cessante, magistri
- Cunctantes socios, sed vocem nemo remittit
- Non intellectis, quod si quis tentat, inane
- Sibilat, aut rupti fremitu sermonis anhelat.
- Sic vanum prava susceptum mente laborem
- Destituit frustrata manus jam nemo propinquum,
- Nemo patrem sequitur, quem quisque intelligit, addit
- Agglomeratque sibi, sociumque adjungere curat.
- Dumque perit divisa hujus cognatio gentis,
- Gentem lingua facit, sparguntur classibus æquis,
- Diductasque petunt vario sub sidere terras:
Ita Marius Poëta, in cujus carmine illud non satis probabile, ignotæ linguæ imperfectionem subiisse, perfectam quippe infusam ab eo, cujus perfecta sunt opera, credibilius est, neque enim eam humana industria paulatim compararunt. Nec enim item, quod ait, Gentem lingua facit; et quod eodem redit; Nemo propinquum, nemo patrem sequitur. Communis enim sententia est linguas secundum familias à Domino fuisse distributas, non ex linguis familias. Idque docet Moses cum agit de filiis Japheth. Ab his inquit, divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis, quasi dicat, non solum secundum linguas, sed etiam secundum familias. Ita etiam de filiis Cham ait. Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. Eodem denique modo filios Sem secundum cognationes et linguas, et non tantùm secundum linguas distribuit. Quod si nemo patrem sequeretur, quomodo posset ulla familia coalescere? quanquam facile est explicare Poëtam: Nemo patrem sequitur, quatenus scilicet patrem, sed quatenus ejusdem linguæ societate conjunctum. Quod porro dictum est, Confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui: absurdum esset de singulis interpretari; quasi quisque linguam hujusmodi loqueretur, quam nemo omnium præter ipsum intelligeret. Id enim esset non septuaginta duas linguas, sed quinquaginta millia linguarum introducere, idque valuisset non ad multiplicandos hominum cœtus, et civitates, sed ad omnes à se invicem distrahendos. Mens ergo Decisio litis.Mosis est, factum esse, ut unusquisque non intelligat omnes, ut ante solebat, sed alii alios intelligant, puta qui sunt ejusdem familiæ; alios non intelligant, qui fuerint diversæ. Per familias ergò distinctæ sunt linguæ, ut inter eos maneret societas inter quos linguæ communicatio servata esset.
Numerus linguarumSequitur ut aliquid de numero linguarum dicamus. Quem scriptura nus-