Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/143

Haec pagina emendata est
95
Turris Babel Lib. II.

Cap. X.Sect. III.discerni nequeat quid fuerint; et de quibusdam mihi dubium est, fuerintne factæ cum fabrica, an postea ab agrestibus excavatæ in refugium, quod mihi verosimilius videtur.“
  Materia Turris„Materia, ex quâ universa fabrica composita est, omnium rerum quæ ibi occurrunt, rarissima est, quam ego diligentissimè examinavi ligone variis in locis confractam. Omnes sunt lateres grandiusculi, et crassi, terræ crudæ, siccati, ut credo, ad Solem, in modum cespitum, quos Hispani Tappias vocant, et cementati sunt non bona calce, terrâ molli tamen, et in majorem firmitatem inter lateres singulos cum ista terra, quæ loco calcis fuit, commixtæ sunt quasi per solaria quidam parvæ cannæ palustres comminutæ, vel palæ duræ, ex quibus fiunt storeæ. Deinde passim in variis locis mixti sunt, maximè ubi majore firmamine opus est, lateres complures ejusdem magnitudinis, sed cocti et solidi, et cementati bonâ calce, vel bitumine, crudi tamen sunt procul dubio multo plures. Horum laterum coctorum et crudorum, cum bitumine adhærente, et istarum parvarum cannarum insertarum, mihi placuit mecum portare quasdam particulas, easdemque in Italia ostendere Antiquariis curiosis, quod revera mihi videtur pulcrum antiquitatis monumentum, modum in istis regionibus usitatum cæmentandi isto bitumine loco calcis memorante non solum Justino abbreviatore Trogi in fabricis Semiramidis, sed etiam ipsa Sacra Scriptura in fabrica ejusdem Turris et civitatis, quarum structuram Scriptura Sacra Nimrodo, profani verò scriptores Belo attribuunt: unde non malè Bellarminus in sua chronologia impressa annis sequentibus, quam primò vidi in manibus cujusdam Patris Jesuitæ Constantinopoli, credit Belum et Nimrodum esse eundem, et Strabo cum Herodoto, aliisque ethnicis, appellavit, ut supra dixi, eandem hanc pyramidem Sepulchrum Beli, quæ sacris scriptoribus dicitur Turris Babylonica, vel Nimrodæa. Curavi quoque Babel a meo pictore delineari pictura sciagraphica, et is ibidem fecit ejus delineationem ex duobus prospectibus, qui pulcherrimum præbebant spectaculum, complectentibus omnes quatuor hedras, indeque postea delineaturus est quatuor majore cum diligentia. Quin hæc sit illa antiqua Babel, et Turris Nimrodæa, nullum mihi dubium est, quia præter locum seu situm id demonstrantem, traditio ista hodieque in regionibus his viget, et arabicè vulgo appellatur Babel, prout et latinè vocatur.“ Hæc Petrus à Valle, qui et laterem unum bitumine adhuc paleisque arundinaceis mixtum, tanquam singulare et antiquitatis primævæ maximum domini, museo meo inserendum, ad perpetuam rei memoriam contulit. Addam hoc loco aliam magni ponderis observationem, à Vixit Benjamin Tudelensis Hebr. anno MCIII.Benjamino Hebræo in Itinerario suo de Civitate et Turri Babel, factam. Sic enim refert. Hinc uno itinere Babel illa antiqua distat, 30 milliarum spacium complexa, jamque funditus eversa, in qua Nabuchodonosoris regiæ ruinæ adhuc visuntur hominibus inaccessibiles propter varia et malefica serpentum draconumque ibidem stabulantium genera. Hinc ad Hilan milliaria 5 peraguntur; et hinc ad Turrim 4. quam divisionis filii ædificare cæperunt, quæ eo lapidum genere construebatur, quæ arabicè Jagzar' dicitur. Fundamenti longitudo 2 fere milliaria continet, latitudo vero murorum 240 cubitorum est, ubi vero latissima est 100 cannas continet. Viæ sunt in spirarum formam per totum ædificium productæ, quibus conscensis è supremo loco agri spectantur ad 20 milliaria in vastam regionis planitiem. Hæc Benjamin.


CA-